|
|
NUNTII
04
De reclamationibus in Alba Russia
Foro Octobri a custodibus publicis iussu praesidis Lukashenko
secluso, viae Minsk a reclamantibus tentoriis occupatae sunt, qui
magna voce "Bene Albae Russiae!" conclamant, astynomis
per totam mediam urbem invigilantibus. Veneris die milites forum
Octobrem inierunt, ut centena in vincula vi deferrent. Saturni
die creatio rei publicae Albae Russiae celebratur, quae paucos
per menses anno MCMXVIII libertatem servavit. Alexander
Milinkevich, adversarius praesidis Lukashenko, se multitudinem
per vias Minsk quoquo modo convocaturum esse confirmavit.
Unionis Europaeae legati quomodo moderatores Minsk erga
reclamantes se gerant exspectant, ut quid faciant constituant:
iamdiu tamen observatores denuntiaverunt inique comitia
praeteritae septimanae habita esse: ideo moderatores Unionis
poenas contra rectores Albae Russiae moliuntur, e. g. initum
praesidis Lukashenko in civitates Unionis interdictionem. Similia
excogitat nuntius praesidens USAe Bush, quamquam aliter rectores
Russi de re eadem cogitent, frustra vanas causas interponi.
Scripsit
Herimannus Novocomensis - 25/03/2006 14h20
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|