Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 24 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Archaeologam Germanam in Iraquia abductam esse

Archaeologam Germanam in Iraquia abductam esse

Die 25. m. Nov. Susanna Osthoff Archaeologa Germana et autoraedarius (*) indigena in Iraquia a tromocratis (*) abducti sunt. Raptores a magistratibus Germanis postulant, ut magistratus Iraquiae adiuvare desinant. Quod ni faciant, Osthoff et autoraedarium eius morituros esse. Haec per capsellam magnetoscopicam (*) pronuntiaverunt. Angela autem Merkel cancellaria foederalis hoc facinus vehementissime vituperavit praedicavitque magno cum plausu in oratione, quacum die Mercurii in coetu legatorum popularium (*) exposuit, quomodo rem publicam gerere vellet, neque se neque coetum se a tromocratis ad quicquam faciendum coagi passuros esse. Tamen se omni vi id acturam esse, ut obsides quam celerrime salvos libertatem recuperent. Atque etiam concilium muslimorum Germanorum facinus condemnavit postulavitque, ut obsides statim sine condicionibus dimitterentur. Praeterea Dsalal Tabani praeses Iraquiae dixit illud facinus crudele faciem veram terroris revelare: Germaniam enim neque bello interfuisse neque obsidem militem fuisse. Homines illos abiectos nihil aliud petere nisi restitutionem Iraquiae atque democratiae inductionem prohibere. Itaque promisit se ipsum eam dimittendam curaturum esse. Tamen viri periti coniciunt incisione magnetoscopica (*) diligentius explorata raptores non tromocratas, sed tantum grassatores esse neque religione neque sententia quadam politica adductos. Certi autem adhuc nihil inventum est.

Susanna Osthoff tres et quadraginta annos nata iam diu in Iraquia ad auxilium ferendum actionibus interest commodeque Arabice loquitur. Ipsa viro Iordaniensi nupta religioni Mahometanae adhaeret.

Tamen Osthoff, etsi prima natione Germana, non sola est, quae abducta sit, immo Saddam Hussein tyranno mense Aprili a. MMIII. expulso plus quam centum homines perigrini in Iraquia abducti sunt, imprimis diurnarii, adiutores, opifices officinarum peregrinarum. Pauci dimissi sunt, velut Iuliana Sgrena illa diurnaria Italica, multi autem occisi.

* autoraedarius, ii m. - engl. driver

* tromocrates, -ae m. - engl. terrorist

* capsella magnetoscopica f. - engl. video tape

* coetus legatorum popularium m. - engl. parliament

* incisio magnetoscopica f. - engl. video recording

 

Scripsit Stefan Weise Halensis - 01/12/2005 20h33



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: