|
|
NUNTII
NAUFRAGIUM AFRICUMDe re migratoria

Apud aequora Tunesina -id est apud Capitis Vadae freta- ante dies VI naufragium noctu evenit, quo profugorum nonnulli mortem obierunt: homines vero XIV conservari potuerunt, sed non migrantes omnes nunc vivunt. Tunesianorum ministri cadavera nova VI se recipere potuisse nuper publicaverunt: mortuorum igitur numerus septem atque decem novissime esse videtur, cum omnium profugorum sors nondum nota sit; homines vero sive XXXIV sive XXXVII illa in cymba contineri videbantur, quorum condicio adhuc ignota est. Scripsit
Andreas Novocomensis - 12/09/2022 17h12
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|