|
|
NUNTII
CALAMITAS BACTRIANATerrae motus evenit
Apud civitatem meridionalem Bactrianam Khost noctu terrae motus quidam maxima vi regionis fines summopere concussit. Terrae quassatio enim rationis Richterianae gradum sextum attigit, quae vero cives innumeros necavit: homines nam saltem CM mortem obiisse comperiuntur atque DC minimum vulnerati sunt, sed eorum moles pro certo maior futura ab adiuvantibus vigiliis existimatur. Hoc attamen loco adversa sorte terrae quassationes saepius fiunt, sicut anno MMXV cum homines CC perierunt vel MMII ubi homines M mortui sunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 22/06/2022 13h26
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|