|
|
NUNTII
VICTORIA VICTADe Francogallia
Comitia Francogallica ad praesidem creandum ante duos menses habita sunt, in quibus Emmanuel Macron consul iterum factus est. His tamen diebus nova comitia ad senatum creandum faciuntur, sed ad alium exitum perduxerunt: illius Emmanuel Macron factio magistratus modo CCXLV obtinere potuit, quamvis CCLXXXIX obtinere deberet ut optime rem publicam regere liceat; pars alia enim, cui "Nupes" nomen est ab illo Iohanne-Luca Melenchon recta, CXXXV adepta est atque Marina illa Le Pen conservativa magistratus LXXXIX consecuta est, quem propter exitum summopere se gavisam dixit, cum primo ad tantum pervenire posset. Maior ideo pars non cum praeside est, quod revera negotationibus uti fortasse coget. Scripsit
Andreas Novocomensis - 20/06/2022 14h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|