|
|
NUNTII
EMPTIO MAXIMA AMERICANADe Elon Musk fructu
Ditissimus ille Austroafricanus -nunc Boreoamericanus- conductor Elon Musk, qui cum summae autoraedarum electricarum industriae "Tesla" praeses tum architectus primus officinae aeronavium sideralium "SpaceX" est, retis socialis emptionem se apparaturum esse iam ante septimanas duas publicavit. Elon Musk enim retem socialem "Twitter" miliardorum multorum dollarorum acquirere studebat ac demum consilium ad propositum perduxit: miliardis nam XLIV dollarorum comparatis, post diutinas pactiones retem socialem, cuius potentiam quam maxime augere atque secreta patere studet, denique acquisivit; quam ille Elon ad democratiam maxime divulgandam atque libertatem dicenti colendam se adhibiturum praedixit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 27/04/2022 17h39
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|