Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 25 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

IURISPERITA GRATIAE SINENSIUM IMPROBE MOVENDAE ACCUSATUR

Parliamentarii Britannici de ea moniti

speculatrix.jpg

Londinii: Die Iovis XIII mensis Ianuarii, Occultum Rerum Domesticarum Praesidium, quod omnibus gentibus haud occulta voce “MI5” notum est, id quod perraro fit, Parliamentarios Britannicos per Praelocutorem suum monuit: quandam mulierem, cui nomen Christina Ching Kui Lee est, a Partibus Sinensibus Communistis allecta, ut rebus civilibus Regni Britanniarum interveniret et amicitiis commercioque cum illis fovendis rem publicam Sinensem in gratiam illorum tecto reduceret.

Ea mulier, nunc LIX annum aetatis agens, Britanniam XXII annos nata invecta mox in eam civitatem venit. Operis iurisprudentiae datis, cum cognitrix facta est (sicilicet, ad eam ordinem iurisperitorum, qui “solicitors” Anglice, “cognitores” Latine vocantur, admissa est) tum proprium consortium legale sedibus et Londinii et Birminghamiae instructum condidit. Exinde quaedam munera, quibus viam sibi ad rem publicam muniret, nonnulla adepta est: officio iurisconsultae propriae primum Legationis Sinensis Londinii; deinde Transmarinae Sedis Sinsenis; postremo Concilii Operis Principiorum Consociatorum, quod Anglice vocatur, “United Front Work Department,” functa est.

De hoc Concilio Sinensi Praesidium “MI5” Parlimentarios et monuit: se existimare, id una cum Christina Lee operam dedisse, ut res publica Britannica in eum statum redigeretur, quo eis hominibus, qui res gesta Partium Sinensium Communisticarum culparent, facilius opponeretur; atque eis rebus, ad quas eaedem Partes intenderent, libentius faveretur. Christinam Lee ipsam alianae nationis adiutricem versatam fuisse in multam pecuniam largiendo eis, qui honores rei publicae Britannicae vel praestarent vel peterent.

Enim nunc comperta est corona hominum, qui negotium rei publicae agebant, XV annos iam interfussie. Primum, multa ab anno MMV Partes Laboris donabat pecunia, quae praecipue a quodam Barra Gardiner Parliamentario in scribis conducendis adhibita est: vero, huic filius eius per aliquod tempus scriba salutationum pro merce inserviebat. Deinde, anno MMX, ubi David Cameron moderator Partium Conservantium ac primarius minister erat, legationi cuidam, per quam de negotio mercaturaque ageretur, in Sinam missae interfuit. Tum anno MMXIII, modicam pecuniam Partibus Liberalibus dedit. Tum anno MMIXX, a Theresa May tunc Partium Conservantium moderatrice ac primaria minstra quandam palmam accepit, quod inter Britannos et Serices in Britannia peregrinantes concordiae amicitiaeque fovere diligenter laboravisset, qua palma nunc repente exuta est.

His iam patefactis, Pritia Patel rerum domesticarum ministra Parliamentarios certiores fecit: tametsi sibi curae esse, quod mulier pro Partibus Sinsensibus Communisticis rei publicae Britannicae consulto intervenisset, tamen eam minora fecisse, quam quae diem dicendum meruisset. Nihilo autem minus, se oportuisse Conparliamentarios monere, eam animos illis improbe afficere molitam fuisse.

De criminibus in Christinam Lee intentis rogatus, quidam interpres Legationis Sinensis Londinii negavit ullum opus Sericibus esse, gratiam apud Britannicos Parliamentarios merce petere; immo, Serices morem gentium colentes numquam rebus domesticis cuiusvis populi alieni intervenire.

At de his rebus nullum profecto responsum a Christina Lee ipsa diurnariis crebro rogantibus adhuc datum est.

Scripsit Rufus Britannicus - 15/01/2022 15h15



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: