|
|
NUNTII
DE IMPETV SOMALIENSICaedes Africa

In capite Somaliensi Muqdisho apud aeriportum, quoi "Ade Adden" nomen est, scelus euenit infandum. In autoraeda enim quadam, quae ad uiae stationem collocabatur, terrorista per displosionem incendiumque in multitudine semet interfecit: hanc per infandam petitionem terroris homines saltem octo uitam amisisse nouemque uulnerati esse comperiuntur; mortuorum attamen numerus adhuc non omnino notus est. Impetus hic terroristicus, qui multos interfecit, ab illa congregatione "al-Shabab" perpetratus esse uidetur, quae ad illam quoque "al-Qaeda" adligatur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 12/01/2022 14h20
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|