Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 23 mensis Maii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Praeses ipse Sudanensis Abdalla Hamdok post cruentas demonstrationes, quae in capite Khartoum hos dies habentur, abdicatione sua rem Sudanensem dignatus est. Ciues enim Sudanenses pro libertate sua ad capitis fora descenderunt strenueque pugnauerunt: praeses ille pactum cum militibus mense Octobri obsignauit, qui praeterea hodie demonstrantes ciues ualde oppugnauerunt eorumque duo occidisse uidentur; milites attamen post praesidis eiurationem potestatem summam nunc obtinuerunt. Res Sudanensis quomodo futura sit nescitur, sed militum potestas omnes ad metum commouet.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 03/01/2022 19h44



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In aëriportu urbis Helveticae Genavae ingens incendium nuper exortum est; aedificium incensum debuit sedes esse, nondum prorsum confecta, acceptionis migrantium asylum petentium. Nonnullae eruptiones auditae sunt, sed earum causa adhuc ignoratur.
Miles Russicus Vadim Shishimarin XXI annos natus hodie in tribunali Ucraino primus Russici exercitus criminum ad bellum pertinentium accusatur (id est civis inermis Ucraini annos LXII nati homicidium) ergastulique condemnatum iri videtur; milites interea alii II poenam daturi existimantur.
Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un post diem hesternum, in quo victoria contra Nazistas commemoratur, consulem Russicum Bladimirum Putin terramque eius omni probatione laudat: ipse nam dictator inimicorum occidentis minas ut ille Putin indicat sodalitatemque cum Russicis se omni modo ampliaturum publicat.
In urbe Mariupol multae decades eorum qui conclusi manserunt in ergasterio chalybi efficiendo expediti sunt et per iter humanum in tutum pervenerunt. Ab incepta egressione circiter CCC civiles incolumes evaserunt auxilio Crucis Rubrae et Ordinis Nationum Unitarum.
"Russici milites nec civibus belli stragem parcunt, quae contra indutias apud officinam Azovstal Mariupoli perpetratur" Ucrainorum milites pronuntiant. Ursula hodie Von der Leyen Putin severe Russicum obiurgat: "Putin nobis hoc crudeli impetu Ucraino, quod totum orbem afficit, poenas dare debet". Diei interea septimi ante Idus Maias pompa "victoriae" in regionibus Donetsk Luganskque Russicis supprimitur.


POLITICA
SCIENTIAE
RELIGIO
ATHLETICA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: