|
|
NUNTII
TERRAE MOTVS AVSTRALIENSISDe insulae calamitate
Mane terrae motus pollentissimus in ciuitate Melborune, quae in tota terra Australiensi secunda est amplitudine, euenit: ipse telluris tremor gradum fere VI more Richteriano attigit, quae uero uis pollentior esse dicitur. Ipse tremor in ciuitate Sydney quoque ac in Australia meridionali animaduertitur; tremores praetrea duo paulo post sentiuntur, qui gradum IV ac III Richteriana ratione contigerunt. Quod attamen optimum esse uidetur: damna minima in ipsis ciuitatibus terrae motu affectis esse euidentur, ut ille primarius minister Scott Morrison rettulit; nemo enim perisse uulneratusue esse dicitur, quamuis aedificia nonnulla maceriis ceciderunt. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 22/09/2021 18h09
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|