|
|
NUNTII
DE FLAMMIS AMERICANISAestus letalis
Aestas fortissime in Ciuitatibus Coniunctis Americanis incalescit. Calidissimae enim regiones Canadenses iam fuerunt, ubi ciues multi propter aestum perisse existimantur, sed Boreoamerica nunc aestuat: Arizona regio necnon Californensis in tanta caloris ui aerem exardescentem experitur, qua de causa incendia multa eueniunt. Siphonarii ipsi urbani, qui contra flammas cotidie pugnant, hodie idem habuerunt officium, quod uero eorum II necauit: incendia igitur siphonariorum oppugnantium obitum causauerunt multorumque ciuium effugium generant. Totius orbis sapientes de aeris calore et de eius periculis iamdiu notitias pronuntiarunt resque peius peiusque se habituras esse praesentiunt. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 11/07/2021 19h12
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|