Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 15 mensis Augusti 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

ABSOLVTIO LIBYCA

Consulis contio ciet

Serraj.jpg

Consul Libycus Al Serraj hodie in contione sua de extremis Libycis sortibus ac maxime de illo duce Haftar multa exposuit, qui eius rei absolutione summe confidit: "Perfida consilia illius ducis Haftar, in decennium protracta, omnino elusa sunt. Malum summum Libya nostra uitauit quamuis ciuium cruore multo: ducis coniuratio distexta seuere nos defatigauit. Auxilio atque adiumento sociorum nostrorum tyrannidem tamen confliximus. Gratias multas agimus Italicae administrationi atque Turcorum, quae summo praesidio nobis fuerunt. Nunc tamen a Societate Nationum ac Communitate Europaea postremum subsidium reposcimus, quae nobis nulli auxilii in hoc bello fuerunt, ut ciuitas nostra iterum ualeat".

Quae omnia ab illo consule prolata primum nequitiam exprobrant inque secundis gratas gratias agunt iis, qui tamen haud optimo amore auxilii fuerunt. Omnibus notum est quoi odio Libycorum peregrinitas ciuibus Italicis permultis, qui aliis suos tribuunt errores; ille praeterea dictator Turcus potestatem suam in Africano continenti augere studet ac maiores quoque inuocat eius auxilii causam. Qui socii demum ambo suum inspexere et in sua tempestate Libycam gentem sospitem exegerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 19/06/2020 14h23



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Damna vehementissimae diruptionis quae portum Beryti delevit numerum quindecim miliardorum dollariorum explent; quod Praeses Libani Michel Aoun declaravit.
Indica aeria nauis, quae ex terris Arabicis ciues Indicos ibi translatos ad ciuitatem Calcuttam Indicam transferebat, in Kerala Austroindicum procubuit: hominum bis centum in ueliuolo continebantur, quorum fortunae adhuc ignorantur.
Profugus Ruandae Emmanuel, triginta novem annorum, confessus est se incendium incitavisse in cathedrali Portus Namnetum. Se hoc paenituisse affirmavit. Fortasse ei timor erat ne non in Francogallia iam commorari posset, qua de causa scelus videtur patravisse.
Institutum Europaeum decrevit ut DCCL miliarda euronummorum quorum magna pars non reddenda, dividerentur inter nationes, ad oeconomiam restituendam post discrimen viri coronarii. Viginti octo partes ex centum Italiae tributae sunt. Tamen pecunia certa condicione suppeditatur, id est apta mutatione administrationis.
Polonus Andreas Duda, factionis conservativae, immoderatus patriae cultor, iterum Praeses confirmatus est maiore suffragiorum numero ornatus quam adversarius Raphael Trzaskowski.


OPINIONES
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: