Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 5 mensis Julii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NEQUE NERO

De consilio Bernardi Johnson

boris5.jpg"

Primaria Ministra Theresa May anno MMXVI, comitiali potestate adhibita, Brexitus initium sanxit, quod post abiuram suam mensium superiorum amici sui manibus Bernardi Johnson commisit; ille consilium suum extemplo patefecit: "Aut foedus dignum erit nobis aut nullum erit foedus: nostra tantum interest ut Britannia omni modo suum excipiat atque ab Europaea Communitate discedat."

Cum ille rationes atque instituta sua iamdiu exposuisset, senatus Britannicus reginae iussu exauctoratus est. Neque ille saeuissimus Nero princeps nec Caligula insanus, qui quadrupedem Incitatum in senatum induxit, ut ait Suetonius, senatum abrogauit: patres tot postmodo abiurarunt, ut ille Bernardus decreta solus -an cum regina- edicet, qui ἀπολογίαν inter se desertus in Curia Hostilia pronuntiauit: "Opus est consiliis, quae Britanniam nostram emancipent." Quod forsin non Britannici omnes probarunt, qui attamen Brexitum suffragarunt: subscripsere enim decem centena milium hominum hodie contra Ministrum Primarium...an regem?

Scripsit Andreas Nouocomensis - 29/08/2019 23h56



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum.
Praeses Trump postulat decem annorum poenam carceris in eos qui monumenta publica vel destruant vel inscriptionibus vitient; nuper enim Praeses ex Aedibus Albis prospicit turbam, quae conabatur Andreae Jackson statuam deicere.
Apud Ciuitatem Mexicum terra maxime tremuit: concussio tanta enim fuit, ut rationis Richterianae gradum prope octauum attigit. Ruinae tamen notitia nulla peruenit, quamuis pollentissimus tremor fuisset.
Compertum est dexametasonam, quae est species steroidis, posse sanare vili pretio partem fere tertiam aegrorum, qui ex viro covidiano laborant. Sic nuper provulgatum est ab Universitate Oxoniensi. Hoc enim est primum pharmacum, quod hos aegros partim potest mederi.
In urbe Itala Mediolano furor iconoclasticus statuam celebris diurnarii Alexandri Montanelli percussit, qui opinionis conservativae fuerat, odii phyletici et stupri accusatus. Aliqui discipuli Universitatis per teniam sibi vindicaverunt scelus: simulacrum colore rubro inquinatum est.


IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
SCIENTIAE
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: