|
|
NUNTII
FIAT BREXIT
FIAT BREXIT
Aliter
atque provisum erat evenit: die 23 mensis Iunii maior pars civium
Britannorum non “remane”, sed “relinque” in tabella
comitiali signaverunt. Quid postea? Magna perturbatio rerum.
Priore die Veneris primum libra sterlingica cum dollario
comparata vilior facta est; secundo loco omnes mercatus nummorum
Europaei magnas iacturas acceperunt. Hodierno die tamen
conspicuum lucrum fecerunt.
In
nodis contortis temporis hodierni difficile est providere quid ab
eventu oriri possit. Verisimile est post biennium ratihabitione
opus esse ad operam dandam in Britannia vel syngrapho ad ineundum;
fortasse cautio de valetudine periegetis defuerit; res venales
exterae maioris pretii Britannis fore putantur;
exportatio in Britanniam quodam modo impedita.
Discessus
ab Unione Europa intra biennium conficietur; Minister Primarius
David Cameron, fautor plebisciti pro Europa, munus deposuit;
mense Octobri qui in eius locum succedet iter digressionis
incipiet.
Scripsit
Lydia Ariminensis - 28/06/2016 22h39
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|