|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
NUNTII
DE COMITIIS IN HISPANIA HABITIS Factio Popularis cuius dux Marianus Rajoy est, plura suffragia quam factiones adversae tulit (28%); Partes Socialistae, cui Petrus Sanchez praeest, secundae in certamine exstiterunt (22%); in tertium locum Factio “Possumus” (Podemos) a Paulo Iglesias recta irrupit, cui quinta suffragiorum pars tributa est. Ultima factio “Cives” (Ciudadanos) quam ducit Albertus Rivera, minus suffragiorum quam priores tulit (13%). Populares CXXII subsellia ceperunt; ergo cum vicerint, tamen non uni ut antea, ab anno MMXI, gubernare poterunt; Socialistae autem XCI, Possumus LXIX, Cives XXXVIII. His numeris difficile est societatem coire ut rei publicae rectio fiat. Numerus necessarius quo gubernare liceat CLXXVI subselliis constat. Administratio duplicis factionis Popularis et Socialistae finem habuit: aliquid novi incedit, sed ordo futurus in incerto est. Haud dubie hodiernus suffragiorum exitus a reclamationibus “indignatorum” abhinc nonnullos annos inceptis adversus corruptelam, legem de opere, coactam operis vacationem ortus est. Rector factionis popularis Marianus Rajoy, ut inquit, omnia experietur dummodo stabilis administratio constituatur ; maxime colloqui necesse et partes inter se convenire ut hoc fiat. Si sinistrae partes etiamque minimae se iungerent ad foedus componendum, num id firmum esset? Sunt qui putent posse duarum factionum principum gubernationem fieri cum amplo ceterarum consensu, solito more Italico, nisi nova lex, Latine nominata “Italicum”, ad comitia pertinens, iussa sit. Sed angustiae temporis non urgent: licet autem novum regem Philippum VI suam auctoritatem interponere ne nova comitia post duos menses indicantur, cum Hispania in discrimine oeconomico et nummario sit.
Scripsit Lydia Ariminensis - 24/12/2015 11h32
. . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||