Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

ARMIGERVM ITALICORVM CAEDES

Horatius Lectori s.

Bello Iraquiano exorto, una cum ceteris nationibus, quae, Americanis faventibus, in longinquam illam orbis regionem contenderunt, Itali quoque ad pacem reparandam populumque tuendum milites miserunt. In quibus Armigeri illi, Italico verbo Carabinieri appellati, fuere principemque obtinuere locum.

Rationibus ac muneribus constitutis, Nassirĭam, ubi minus esse periculum putabatur eo sunt consilio Armigeri missi, ut cives inermes defenderent ac iuvarent, nonnula aedificia exstruerent, valtudinariis medicisque opitularentur. Sed pacificos illos milites pridie Id. Nov. a. MMIII nonnulli territores tanta sunt ferocia adgressi, ut XIX Armigeros necarent. Prater Italos violenta displosio IX quoque Iraquianos laniavit. Tam crudeli atque luctuoso nuntio vulgato, non solum in Italis, verum in universis terrarum gentibus commotio et indignatio magnae fuere. Ipse vero ad tantos heroas celebrandos ac memorandos, ad uniuscuiusque sepulcrum humillimo animo miserum hunc florem contristatus depono ac dico.

A R M I G E R V M I T A L I C O R V M C A E D E S

Vilnia tristis abis, pectus perfusa dolore,
vasta per arva silens, meditans quae vulnera gentes
conficiant inopes, bello furiante minaci:
Ambriphiense* nemus modo nam solatur amoenum
5 floribus innumeris animum croceisque genestis.
Tegmine sub viridae quercus fagique patentis
tristitias animi ingentes expellere temptas,
dum violas humiles et summa papavera carpis.
Cynthius interea pectus dum concitat almus
10 bella per Iraquios campos caedesque cruentas,
quae populos cruciant domitos, quae luctibus atris
impavidos perimunt iuvenes, me carmine maesto
concelebrare iubet. Quoque tu nunc pectora, Musa,
sedula pertracta digitis doctisque loquelis
15 nunc animum mentemque levem perfunde benigna:
tu coeptis ideo faveas, precor, inclita Musa.
Tempore cur nostro damnis bellisque premantur
innumerae gentes, frustra, mea Vilnia, quaerunt
pectora nostra simul, rursum secumque volutant.
20 Vilnia, parce, precor, lacrimis, nunc parce labori,
quem dono superi dederunt mortalibus: ipsi
deliciis gaudent, nullo tolerante dolorem.
Felices laetosque deos accepimus esse,
cum nullas subeant curas, quae pectora vexant.
25 Angores quoque nos celeres fugiamus et illos
ingratos animis cives linquamus honesti,
commoda qui cupiunt vigiles nummosque rapaces,
delicias sibi qui quaerunt, qui pectora vasta
divitiis satiant, miseri qui corda tacere
30 maesta iubent. Cur damna graves toleramus et ipsi?
Italicam caedem memorem cur, Musa, cruentam,
effera quid iuvenes doceam nunc facta tyranni,
qui gasio iussit pueros matresque necari?
milite qui multo instructus terrore minaci
35 oppida Curdorum turmas delere iubebat?
Quo ferus ille modo potuit, mea Vilnia, fisus
agminibus multis, tam multa nefanda patrare?
Et merito: quis enim voluit perferre dolorem
tam magnum? nostrum quis erit, qui mente virili
40 temperet a lacrimis rapto pro milite? largos
qui non ingeminet fletus? qui tristis in ore
perluat imbre genas nitidas natumque per arva
submissus vocet? heu frustra crudelia damnet
sidera, quae iuvenes teneros rapuere maligna?
45 Armigerum caedes pectus, mea Vilnia, molle
sollicitat, fratres turbat tristesque parentes.
Tota domus iacet in nigro nunc vulnere, maerens
flet populus celebri cantatos laude per orbem.
Congregat heu pietas cives ad limina templi,
50 tranquillum quod militibus nunc praebet asylum.
Continuo flentes lacrimis fera damna sodales,
templa petunt maesti, laquearia luctibus implent.
Ipse ego qui canerem reges magno ore potentes,
tempore qui prisco, rebus vel nomine clari,
55 magnanimi ducebantur plurisque putantur;
qui teneros Veneris possim memorare labores,
invida dum fugit heu nimium dulcisque iuventa,
hic iuvenes celebrare iubet me Musa dolentem,
quos armis solet et vulgus virtute putare
60 invictos, quoniam fortes deserta per arva
ad gentem venere citi pacemque tuendam.
Petroleum, liquor ille, Deus, fera munera Martis
militibus mortem validis et matribus almis
inferias tulit ingratas: immitis habetur
65 hic etenim liquor a cunctis dirusque tyrannus.
Non gentes inopes, saevo vexante tyranno,
terrarum armipotens primor populusque opulentus
arbitrio donat, servili solvit honestus
colla iugo, sua dona ferens, quae munera dicit
70 caedibus oppressus populus bellisque cruentis;
nec cives armis pressos gemitusque cientes
neu matres puerosque iuvat, quos durat egestas,
quos tormenta premunt, nulla cum pace fruantur.
Petroleo capti populi, quod pluris habetur
75 divitiis aliis, urbes pagosque remotos
devastant, rabidis armis vestigia delent
funditus, illa quidem populi quae mole superba,
ingenio fisi, veteres struxere periti.
Bella ferunt ubicumque putant tenuisse tyrannum
80 arma, quibus potuit Curdos delere, liquorem
re quaerunt vera, tellus quo dives habetur.
Horribilem populus victor ciet undique pugnam;
undique conspiciunt homines sine sanguine tristes
corpora, quae laniata iacent madidamque rubenti
85 sanguine mordentes terram rabiemque ferinam
nigra per ora tenent, armis oculisque pavorem
caeruleis gelidum mittunt in barbara castra.
Intrepidus properat primor, dum victor ad altum
pervenit Eufratem bello magnusque lacessit
90 devictos populos armis iaculisque nefandis,
curribus ignivomis ratibusque per aethera vectis.
Confecto bello, comites sociosque vocavit
egregius victor, proprio qui milite arenam
Iraquiae sterilem furibundo texerat acer:
"Indomitum pepuli patria dirumque tyrannum,
qui gasio Curdos infensaque corda necavit.
Signa iacent aedesque tenent cum milite cives;
illius alta ruunt pulchram simulacra per urbem:
libera nunc gens est, sociis nunc indiget illa,
100 milite qui cives valido tueantur honestos.
Fecimus haec, paucis populis Angloque iuvante.
Agmina solliciti, socii, nunc mittite vestra,
si cupitis gentem Iraquiae nunc, iure recepto,
libertate frui, miles quam sanguine noster
105 contulerit, fortis bellans deserta per arva".
Qui miles tam longinquam contenderit acer
Iraquiam, promissa sequens, fortasse requiris,
Vilnia dulcis: amor nummum pia pectora duxit,
paupertate premente mala, quae funeris horam
110 constituit tristem, fato impendente minaci,
armigeris nostris, cives servantibus armis.
Quos iuvenes lacrimas fortes, mea Vilnia, lugent
Italici pueri, socii tristesque parentes,
maesta quibus teneri praecepta dedere gementes:
115 "Castra cito pede contendas, precor: annua merces
te faciet ditem. Quis te felicior, alme,
his terris nunc, nate venuste, videbitur umquam?
Te mulier laetum faciet, quam ducis egenum
in tectum sociam, facibus lucentibus; orbam
120 ne facias, cura; fortem te natus habebit:
sidera tu feries sublimi vertice notus
nomine, quo volitare virum, mi nate, solebis
docta per ora; celer miseros inopesque iuvato.
Insidias tamen arma levis, mi nate, caveto:
125 indomitos Arabes hostes aluere per arva,
sordida quos miros iuvenes penuria durat.
Te puer ille videt validum, quem flumina lenta
dumetis spinisque fovent sub tegmine palmae.
Indomitum ardorem puer ille in pectore servat:
130 infestus struit arva tibi fatalibus armis,
protegit ille minas tenui velamine arenae.
Insidiis infesta tibi facit ille cruentis
crudelis deserta. Minas fuge, nate, dolosas.
Quos pueros iuvenesque malos, mi nate, caveto".
135 Auditis quibus, haec mater maestissima: "Solus,
inquit, eris, mi nate: deest dilecta puella,
quae tenero legat ossa sinu, perfundat odores
Assyrios manibus, lacrimans condatque sepulcro
marmoreo; ferat ipsa domum cineresque perustas
140 veste tegat pulla, populo plaudente per amplasque
illacrimante vias urbis. Discrimina saeva
solus adis, mi nate: deest dulcissima mater,
vulnera quae manibus tractet luctusque loquela
leniat ipsa gravisque fuget pallentia fata.
145 Ibitis Iraquios, iuvenes, sine matre per agros,
quae ferat auxilium, docili quae pectora tangat
lassa manu, dum nocte vides caeleste per aequor
lucentem lacrimans lunam solamque vagantem.
Cum tenebrae veniunt atrae, quae sidere caelum
150 conspergunt nitido, matris tu concipis ardens
tum desiderium tenerae dulcisque puellae.
Non soror heu sequitur maerens, quae fundat odores
ante deum patrium, reditum qui donet amoenum".
Iraquiam petit intrepidus, dulcissima, miles,
155 curribus ignivomis, armis instructus et illis,
auxilium quae ferre queunt, veniente minaci
hoste per arva, quibus tegit agmina nocte silenti.
Italicos iuvenes hostis populusque putare
rebus in incertis comites fidosque sodales
160 cum soleat, tamen ille puer, quem munere vita
condonant vigiles, armis spretisque periclis,
insidias struit atque necem molitur acerbam.
Immemor officii, doni puer immemor instat:
nocte favente, venit, qui morte minatur amicis.
165 Foeda per ingratum serpunt contagia vulgus.
Insidias molitur Arabs. Mors devorat atra,
quos molli iuvenes florent dulcique iuventa,
dum generosa manus pueros matresque tuetur,
dum pactum populo gratum pacemque favere
170 omnimodis conantur. Ea mercede fuere
promeriti, vulgus per quam mulctare scelestos
vile solet, subito captum caecoque furore.
Indomitos plerumque viros Discordia vicit!
Inscia castra vigil valido munimine miles
175 circumdat, sudibus longis filisque lupatis,
terreat ut saevos armis hostilibus hostes.
Milite destrictis armis vigilante, minaces
curribus adveniunt hostes caedemque patrantur.
Displodunt subito currus, perfringitur agger;
180 ingentem dynamis foveam puteumque profundum
perficit; auditur longe lateque per amplos
Iraquiae fines subito fragor undique magnus.
Dura sudum murique volant fragmenta per aethra,
turbine pervalido valli sublime vehuntur
185 frustra minutatim, laniantur membra virorum,
quae sternuntur humi discerpta, cruore fluente
corpora per combusta; manent hic militis arma.
Heu tantum demens potuit Discordia civis!
Ut Boreas sublime vehit calamosque tenellos
190 perfringit nubesque fugant perfrigida flabra,
sic venit illa dies, cunctis qua, Vilnia, cuncta
in terris linquenda. Gradu mors saeva citato
adgreditur iuvenes, quibus immortalia regna
exornare cupit. Miles, te gloria caeli,
195 quam meritam Deus ipse suis donavit alumnis,
accipiat firmetque novo donoque perenni.
Aërinavis, inane vagans, ad sidera tollit
clara quibus generosa fuit viridisque iuventa.
Quos fortes dulcesque viros caelestia regna
200 accipiant, animos verbis solentur amicis
impavidos, miserabilibus qui ferre solebant
praesidium celeres gratum, discrimina saeva
tollentes. Ne vita quidem iucunda tenetur.
Intrepidos multosque viros ad limina Olympi
205 iam Virtus, Decus atque Vigor, Concordia fortis
deducunt: hominum clari volitare per ora
incipiunt. Pueris matres exempla referre
non dubitant, quae bella ferant mortalia corda
cum videant tristes. Utinam puerique sequantur
210 temporibus nostris, quibus inscia Virtus habetur,
heroes, odium quos funere mersit acerbum.
Ut patriae fines laniati corpora tangunt,
collacrimant cives, plaudent et nomina clamant,
conspicuam Romae donec ducuntur in arcem
215 curribus ornatis, populo lacrimante per urbem.
Hic rerum Italicus primor rectorque supremus
accipit hos veluti natos, lacrimatur et ipse,
corpora cum videat Patriam sine lumine ducta
in maestam, dum corda gravi maerore tenentur.
220 Funeribus factis conduntur corpora lecta,
lucida quae Virtus exaequat nomine divis,
marmoreis tumulis, ingens timor occupat omnes,
ne furiens hostis socios comitesque necare
insidiis iterum patulis conetur in arvis.
225 Maesta puella sinu cineres dum colligit atras,
ambrosios Arabosque manu perfundit odores.
Hesperidum nemus heroas, cultissimus hortus,
accipiat claros, stabili ut mercede fruantur.
Insidias nullas hostes domitique tremendas
230 hic nequeunt ulli valido proferre minaces.
Illa fuit tellus longum miranda per aevum:
felices homines illic finxere fuisse
carminibus, quibus alliciunt heu pectora magna
temporibus cunctis, veteres doctique poetae.
235 Hic placida tu nocte capis quoque, Phoebe, quietem:
hic genus est hominum, dulci qui pace iuvantur,
litibus hic nullis iuvenesque senesque premuntur.
Parva tamen nunc silva animos, mea Vilnia, nostros
allicit et frigus nobis hiemale profundit.
240 Tranquillam hic nobis divi posuere quietem,
Vilnia dulcis, adhuc quam nullus in orbe poeta
nec cecinit lyricus, placidis nec vidit ocellis.
Captus amore pecus riguis persultat in arvis
hic, vituli certant validi frondesque virentes
245 confringunt, arbusta sonant terramque feracem
ungue terunt, Venerem teneram dulcemque secuti.
Tu nemus hoc cane, Musa, mihi coeptumque secunda
postremum: iam Phoebus adest, qui spirat ab alto.
Longinquos patriae fines caelumque relinquens
250 Ambriphiense nemus iuvenis servavit in imo
pectore cum dulci matris vultuque sororis.
Arida conspiciens miles deserta nec umbram
inveniens gelidam, dum Phoebus adurit arenas
petroleo dives, memorat nemus illud, acerbo
255 corde per arva vagatur. Abest, mea Vilnia, cura:
Ambriphiense nemus longe iacet illud ab urbe,
pernotum paucis, gaudent qui pace serena
et strepitus fugiunt urbis, cum nulla taberna,
vespere quo laeti iuvenes contendere possint
260 et tristes animi saltu depellere curas,
exstet adhuc; quoniam vitam tranquilla per arva
dum pecus atque boves valles mugitibus implent,
incola perducit laetus, cum nulla labores
damna ferant teneris pueris senibusque morosis.
265 Est locus incultus talis, quae divus amoenum
nunc habeat primum simul ac conspexerit ipse.
Vilnia, siste gradum, placidis nunc conspice silvam
luminibus: tibi nunc licet hic gaudere quiete.
Illa quiete tremunt sed enim loca plena sopora,
270 tristia concutiunt animos quia nuntia molles,
agricolas turbant vigiles, quia pectora matrum
anxia mortifero miscent luctuque molesto.
Terrificis hominum bellis nunc corda premuntur:
sanguine permanat nunc terra, rorantur arenae
275 deserti lacrimis, maeror perturbat acerbus
pectora, cum iuveni nostro scelerata virorum
corde manus mortem tulerit furialibus armis.
Iurgia cum divum cupiat vitare, per altum
aethera praecipites ducit, radiantibus astris,
280 quadrupedes celeremque regit per sidera currum,
dum nemorosa petunt celeres loca, Iuppiter ipse,
lora tenens manibus firmis, premit acria corda.
Hic nemus umbriferum, pelagus turbantibus undis
et graciles Borea calamos sublime ferente,
285 languidolum reficit corpus Iovis; umbra superbos
pascit equos, fluidas lymphas per saxa petentes.
Hic ver purpureis divum simulacra quotannis
floribus exornat redolens, hic Iuppiter unus
indomitus reficit vires, quas vastus Olympus
290 litibus insanis angit maestisque querellis.
Egressus cisio, nemoris per invia solus
explanat frontem, curas sanare quiete
incipit et pectus gaudet redolentibus almum
floribus. Hic ver perpetuum mortalia corda
295 pace iuvat, loca quae messis fecundat aristis.
Aetheriae quatiunt venti ramalia silvae,
quam passer milvusque petit, veniente procella.
Ambriphiense nemus flores summittit abunde:
summo etenim gradiente deo, caput eminet altum,
300 arboribusque comae frigidam sublimibus umbram
contexunt. Phoebo caelum peragrante serenum,
qui laetas radiis messes ardentibus urit,
aethera iam demens lustrat Discordia vastum:
quem populum diris etenim gentemque fatiget
305 consiliis nescit, quia caeca vagatur et illuc
vertit acerba oculos tristes, ubi miles inermis
Italicus populum Iraquiae pacemque tuetur;
Armigeros celeri miseros petit illa volatu.
Nassiriae caedes cogunt effundere fletus
310 agricolas hominesque humiles, quos turbat egestas,
Ambriphiense nemus placida quos pace tuetur.
Quid faciat miseras gentes, mea Vilnia, scimus,
immitis quae damna ferat terraque marique
indomitus miles, nulli qui parcit avarus
315 argenti studio, pluris quo nulla pericla
mens ducit. Potuit nummum quod caeca cupido!
Ambriphiense tamen turbant nemus impia belli
nuntia, quae manibus Phoebus conspergere plenis,
stelligerum peragrans caelum, solet unus in orbem.

HORATIVS ANTONIVS BOLOGNA

-----------------------------------------------------------------

* Ambrĭphis, ut apud notarios scriptum invenimus, parvus est vicus haud ab Enŭla (Lenola) longe situs. Olim florens et prosperus, castelli aedificiorumque rudera tantum exstant, quae hedera et silva virens tegunt. Sub monte positum, ad nemus Ambriphiense, cum prope sumptuosum sit deversorium, cui "Ambrifāno" index, nonnulli Romani diebus festis et mensibus aestivis rusticandi causa contendunt.


scripsit Horatius Antonius Bologna


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: