|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Infernorum Cantus IV Altum terrifico tonitrus mihi murmure somnum In capite abrupit, commoto, ut quem excitat ictu Vis improviso, cessataque lumina circum Stans movi, intentaque acie omnia collustravi, 5 Quae loca me acciperent, vestigans. Vera fatebor. Tartareae vallis me tristis ripa tenebat, Horrendum resonans ululatibus infinitis. Tetra, alta ac densa nebularum obsessa caterva Sic erat, ut, quamvis defixum immittere visum 10 Viscera in ima loci conarer, nulla facultas Cernere mi dederit quidquam. Tum talia toto Vultu pallescens coepit mihi dicere vates: Hic nos obscuri in coecum descendimus antrum. Incedam primus, mihi tu comes ito secundus. 15 Atque ego, mutati qui legi signa coloris, Dixi: Qui veniam, si tu formidine palles, Tu dux, tu hortator dubitanti? Talia contra Ille mihi: Istorum hac extrema in parte jacentum Angor sic illam pietatem pingit in ore, 20 Quam tu pro metu habes. Pergamus nam via longa Cogit. Ita immisit sese et me prima subire Claustra orbis jussit, barathro qui cingitur illo. Quantum illic audire fuit, pro murmure flentum Nescio quid gemebundi inerat, quo aeterna sonabat 25 Aura tremens. Hoc cura ciet cruciatibus expers Cordi haerens turbae, quae mulla et nomine clara Infantumque aderat matronarumque virumque. At mihi praeceptor: Tu nondum nosse laboras Umbrarum genus hoc, quas est spectare facultas? 30 Ante volo discas, quam tendas gressibus ultra, Has esse immunes culpae. Quod si qua merentes Evexit virtus, non sat fecisse putanda est; Namque isti haud fuerunt sacro de fonte renati, Per quem porta patet Fidei, quam pectore servas. 35 Quod si praecessere aevo, quod foedere Christi Rclligio sanxit, nondum coluere supremum, Ut decuit, numen, quos inter versor et ipse. Has propter maculas, ullo sine crimine vitae, Hic plebs deplorata sumus, nulloque dolore 40 Laesa, nisi optatis quod tandem posse potiri Nos spes nulla manet. — Cum talia verba eloquente Audivi, ingens pervasit dolor intima cordis: Namque ego praestantes fama, et virtutibus altis Novi homines ora suspensos degere in illa. 45 Dic mihi, praeceptor, rerum tutela mearum. Tunc coepi, si quem tulerit sincera voluntas, Nosse Fidem, genus erroris qua vincitur omne, Numquid fas isti fuit evasisse vel ullo Ipsius alteriusve hominis merito, inque beatis 50 Postea conciliis sedit? — Tunc ille, loquelam Obscuram ut sensit, placido sic ore profatur: Incola adhuc novus hic aderam, cum intrare potentem Aspexi quemdam gestantem signa triumphi. Hinc umbram primi is traxit genitoris, et Abel 55 Isto prognatum, dein cum Lamechide Mosem, Et populo dare jura suo et parere paratum; Abrahamumque patrem, et Davidem sceptra gerentem; Israel, illiusque patrem, natosque Rachelemque Uxorem, pro qua longos tulit ille labores; 60 Atque alios numero multos, fecitque beatos. Nec non id moneo te, aeternam evadere mortem Nulli unquam ante illos licuisse, fruique salute. Nec tamen ire pedes cessabant, fante poeta, Et Silvam ingredimur, Silvam tot millibus, inquam, 65 Umbris confertam. Hinc a summo culmine ripae Non tam aberat gressus, cum vidi albescere flammam, Quae coeci valuit semiorbis vincere noctem. Nec tantum intererat spatii, ut non discere possem, Saltem ex parte aliqua, gentem, quae possidet illas 70 Sedes, conspicuis clarescere honoribus auctam. O tu, unde omnigenis doctrinis venit honestas, Artibus omne decus, quaenam haec gens splendida tanta Nobilitate, aliis cui fas praestare fruique Conditione alia? —Tum sic ille ora resolvit: 75 Grande horum nomen, quod vestrum personat orbem, Efficit, ut Superi hos tali dignentur honore. Interea subito unanimis mihi fertur ad aures Vox ea: ln obsequium summo consurgite vati, Illius umbra redit, quae se his subduxerat oris. 80 Ut vox conticuit, vidi tunc tendere contra Quattuor aspectuque et forma corporis umbras Augustas, illis nec erat frons laeta, nec ulla Tristitiae signata nota. At dux optimus inquit: Ille, viden’? illo ense insignis, qui tribus anteit, 85 Incedens ut rex, Epicorum maximus ille est Maeonides; Flaccus satyrarum conditor alter. Tertius it Naso, Lucanus pone propinquat. Nomine quisque uno nam merum convenit una. Quod vox concrepuit; certant mihi solvere honorem 90 Invidia vacui, et laudem pro laude reportant. Sic ego praeclarum vidi concurrere coetum. Quem docuit princeps divini carminis ille, Supra quemque volans, veluti Jovis armiger ales. Atque ubi multa simul tenui dixere susurro. 95 Me circumfusi nutu salvere jubebant. Gratus ad haec illis subrisit signa magister. Plus quoque me ornarunt, dignati includere eodem Me numero, ut sextus tantis cum vatibus irem. Atque ita progressi, lampas qua lucida monstrat. 100 Plura loquebamur, quae nunc reticere decorum est. Non secus atque ubi tunc aderam sermonibus uti. Nobilis ad turris radices venimus imas, Quae septemgemino stabat circumdata muro Alte assurgente. Hunc ambit pellucidus amnis, 105 Accessu prohibens. Ausis transmittere cursus Unda viam stravit , duro ut terra arida tergo, Hisque sophis mistus septena per ostia gressum Intuleram, et multis in prata recentia rivis Devenisse fuit. — Tarde graviterque tuenti 110 Gens oculo hic aderat, quae magnam se ore ferebat. Raros suaviloqua sermones voce locuta. Exstantem cepi secessum in parte reducta, Campus ubi immisso prospectum lumine apertum Praebet, ut adversos legerem cunctosque notarem. 115 Hic mihi, dum arrectus viridanti in gramine stabam. Magnae sunt animae ostensae, quas semper habere Ante oculos inibi erit justissima caussa triumphi. Vidi ire Electram, magna comitante caterva, Hectora quos inter novi Anchisaque creatum, 120 Gaesarem et armatum, suffusum vulturis instar Igne oculos. Metabi natam cum Penthesilea In parte opposita vidi, solioque Latinum Regem insidentem; lateri Lavinia adhaeret. Vidi illum Brutum, qui depulit urbe Superbum; 125 Non oculis sese Lucretia, Julia nostris, Martiave abscondunt; praesens Cornelia. Solum Vidi seposita Salaoinum in parte sedentem. Altius attollens oculos considere vidi Philosophos inter, qui cunctos maximus auctor 130 Imbuit edocuitque sophos, qui scire putantur. Hunc et suspiciunt omnes et laudibus omnes Hunc onerant magnis; sed Socratem iteinque Platonem Ante alios istum propius consistere vidi. Democritum, casu qui vult exeistere mundum. 135 Diogenemque et Anaxagoram vidique Thaletem, Empedoclem atque Heraclitum, Zenonis et umbram. Atque Dioscoridem. quo non praeslantior alter. Inspicere in rerum naturas. Orphea vidi Et Marcum, vatemque Linum, Senecamque magistrum 140 Morum; tum terrae numeroque carentis arenae Mensorem Euclidem, Ptolemaeumque, Hippocratemque. Non Avicennae, non defuit umbra Galeni, Non Averrois magno conamine functi. Haud ego cunctorum percurrere nomina possem, 145 Namque operis longi series sic urget, ut acta Saepe minus valeam mullis comprendere verbis. Hic sextum in geminas partes se dividit agmen. Atque aliud per iter sapiens me ductor agebat. Extra sepositae tranquilla silentia silvae, 150 In loca, ubi aura tremit, regionem luce carentem. Curavit Johannes Teresi scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||