|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Purgatorii, Cantus XXVI Alter post unum dum sic per marginis oram Ibamus, caveas, mihi dulcis saepe magister Dicebat; studiosa juvet te cura monentis. Sol inibi dextrum humerum feriebat lumine et omnem 5 Occasum clarans mutabat coerula coeli Candidus; et mage candentes ego corporis umbra Fingebam flammas; atque hic quoque millia vidi Umbrarum, indicium tantum quae mente notabant. Atque haec caussa fuit, cur coepit quisque rogare, 10 Quis sim, atque alternis: Non iste est, dicere, corpus Fictum. Dein propius, prout est data copia, versi, Usque magis certam sunt rem cognoscere adorti, Deseruisse locum veriti, quem possidet ignis. O tu, qui extremus, non quod pigra membra retardant, 15 Incedis, sed quod te fors reverentia vincit, Da mihi responsura flammisque sitique perusto, Nec mihi duntaxat; namque id sitit ista caterva, Plus quam Indi, Aethiopesque algentis munera rivi. Dic nobis, quae caussa subest, cur parietis instar 20 Solem defendis, veluti si in retia mortis Nondum etiam intrasses? Quaedam sic umbra locuta est; Et dicturus eram, quis sim, nisi visa repente Ites alia ac necopina sua novitate stupentem Me defixisset. Medio nam in calle vomente 25 Flammas, Imic genti gens obvia fronte ruebat, Quae me suspensum tenuit. Video undique quamque Umbram ibi festine venienti occurrere et unam. Quamque sibi alternis parliricr oscula raptim, Nec remanere, brevi contentam pignore amoris. 30 Non aliter nigrum in campis formica per agmen Os ori alterius jungit, cum lorte cupido Fert iter et casus comitum novisse suarum. Et simulae visum est congressum solvere amicum. Ante prior passus quam illae transmittat euntes, 35 Singula quaeque novam per se superare laborat Gentem, clamando elate Sodomam atque Gomorram; Et nova gens contra clamabat pectore toto: Pasiphae vaccam ingressa est, ut taurus in iram Lascivae irrueret. Dein pennis alta secantum 40 More gruum, dum pars montes petit una Riphaeos, Altera arenosas terras, ea frigus, et ista Effugiens solem; pergit gens altera, adestque Altera; deinde iterum in lacrimas cantusque priores - Ibat clamoresque, prout plus quamque decebat. 45 Deinde milii accessere iterum, velut ante, rogantes Quae prius adstiterant, intentaeque ora tenebant. Tum qui bis vidi studium, quod gratius esset, Sic coepi: O animae secura pace potiri, Adveniente die, certae; nec acerba, nec aevo 50 Plena remanserunt illic mea membra, sed ipse Mecum haec portavi cum sanguine et ossibus isthuc. Hinc ego conscendo, ne coecus me implicet error Praeterea. Mulier superis in sedibus adstat, Hanc mihi quae exorat veniam, et mortale per orbem 55 Ipse fero vestrum. Sed major vestra cupido Sic fiat saturata cito, ut domus hospita coelum Sit vobis, ubi abundat amor, multoque. patescit Amplius huic spatium, qui sitis, dicite, ut ultra Progrediar scriptis; et quaenam est illa caterva, 60 Quae sic post vestrum fertur pede praepete tergum? Non aliter montanus homo stupet inscius ore, Turbato mutusque haeret spectaculo, ubi urbem Et rudis et ferus ingreditur, quam quaelibet umbra Portento excussa est. Sed postquam exempta stuporis 65 Sarcina, qui subito generoso in corde virorum Intepet: O te, inquit, felicem, quae umbra rogarat Me prior, ex nostro quae exportas littore vitae Notitiam, ut vivas melius. Vestigia nostra Quae gens non sequitur, malefacto offendit in illo, 70 Per quod se audivit reginam a plebe vocari Caesar, in opprobrium, curru victore triumphans. Quare clamantes Sodomam dant terga citato Cursu,- quodque audire fuit, sibi quisque fatendo Exprobrat, atque rubore suo flammam adjuvat ignis. 75 Semina sunt labis nostrae ex capite Hermaphroditi Orta; ast humanae quod nos praepostera legi Praetulimus, nostrum sectantes more ferino Ingenium, legitur nobis abeuntibus in nos Illius nomen, quo infamia nostra notatur, 80 Bellua quae inventa est referentibus ora juvencae In textis. Nunc scis, quae nobis acta fuerunt, Et quae noxa egit sontes. Si forte requiras, Qui simus, nomenque simul cuj usque reposcis, Non vacat id fari, nec scirem. Ast ista cupido 85 Per me manca tibi fiet. Nam nomine Guidus Gdinicellos ego dicor, jamque abluo sordes, Quod prius indolui, potius quam extrema manerem. Quales, tristitia orbatum exagitante Lycurgum, Prosiluere duo visa genetrice gemelli: 90 Talis ego, at tantum non ausim, nomine nostri Audito patris et reliquorum, quos tulit aetas Exinnos vates, qui dulci carmine amores Tam culti cecinere suos. Ego mulus, et absque Auditus sensu steteram defixus in isto 95 lino haesique diu pendens, nec, cautus ab igne, Accesi propius. Postquam saturata videndo Nostra acies fuerat, quae vellet, cuncta spopondi Haec me facturum, confirmans plurima verbis, Cuique auimo factura fidem. At sic incipit ille: 100 Ut didici auditu, post te vestigia linquis Talia et usque adeo clara, ut nec flumina Lethes Hatfc abolere queant, aut offuscare nigrore. 'At tua si verum juravit fida loquela, Dic mihi, cur tua dicta oculique et gestus amorem 105 ln me praeportant tantum? Huic ego talia contra: Dulcia, quae quondam cecinisti, carmina, quaeque Tam sunt duratura diu, quam lege recenti Musa diu uletur, pretiosa et cara futuris Scripta tua efficient. O frater, quem tibi monstro, 110 (Et digito prae se stantem mi ostenderat umbram) Maternae fuit hic linguae faber optimus, inquit. Praestitit hic cunctis, teneros seu lusit amores. Tradidit aut scriptis romanlica lege solutis; Et sine sponte loqui stultos, qui anteire putarunt 115 Lehovicamuh. Mos est bis tollere vultum Plus ad rumorem, quam mente expendere verum; Sic prius obflrmant animum, quam audire laborent, Quid ratio quidve ars poscant. Sic multa vetusto Ex aevo stupuit Guittonem turba, secuta 120 Vulgata, inque diem crescentia murmura famae, Illum laudando; verum certamine in isto Plures de nostris illum ostendere minorem. Quod si tanta patet privo tibi gratia, ut intres Claustrum, ubi Christus adest collegi maximus abbas, 125 Dic Pater, huic, noster pro me, quoad indiget usus Pro nobis mundo hoc in nostro, qui abstulit omne Peccandi arbitrium nobis. Dein,- forle daturus Ipse locum adslanti, per flammae incendia fugit, Assimilis pisci per aquas fundi ima petenti. 130 Paulum ego monstrato accessi, me discere aventem Illius nomen testatus corde parasse Huic gratam in nostro sedem. Tunc liber ita infit: Tam mihi dulce venit, quod comi voce rogasti, Ut neque ego possim, nec sit celare voluntas, 135 Quod petis. Arnaldus dicor, qui ploro modisque Cantito flebilibus, simulatque ego mente recordor Quo me praeteritae duxit dementia vitae Jajnque dies mihi tam sperata videtur adesse. Nunc per virtutem te oro, quae scandere scalas 140 Dat tihi supremas, ut fausto tempore nostri Sis memor angoris. Dein purum se abdit in ignem. Curavit Johannes Teresi scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||