|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Paradisi Cantus IX Posteaquam ille tuus, Clementia pulchra, resolvit Carolus ambagem mihi, coepit deinde malignas Enarrare suum fraudes in semen ituras; Atque ait: Ista sile ac volucres sine labier annos. 5 Quare nil aliud possum, nisi dicere justum Venturum luctum vobis post aspera damna. Et jam versa erat ad solem vita illius almi Luminis, explentem vota omnia, ut illa Voluptas, Sat cunctis quae sola facit. O pectora falsa, 10 Impiaque evasura, bono quae avertere tanto Haud dubitatis iter, res et spectatis inanes! Atque ecce ex illis lux altera, seque paratam Indulgere mihi, jaculando spicula flammae, Monstrabat. Tum oculis, ut primum, fixa Beatrix 15 In me, sat monuit cupidum; atque ego talia fudi: O, quaeso, mea vota exple, sortita beatam Vitam anima, ac certum facias me in te intima cordis Posse repercutere. — Haec nova mi lux hactenus, imo Ex centro, unde dabat cantus, talem edere vocem 20 Coepit, more viri gaudentis amore juvandi: Illa ubi prava Italae regionis terra videnda Considet, urbem intra Venetam fontesque minantis Medoaci ac Plavis, tollit se vertice collis Non alto, unde olim fax est delapsa, ruina 25 Aggressa ingenti vicinos. Protulit una Me radix istamque. Vocor Clementia, et isthic Fulgeo, quod placuit mihi splendor sideris hujus. At mihi caussa meae, qua laetor, maxima sortis lndulgenda venit, cujus non taeduit unquam; 30 Quod facile haud vestro fuerit fors credere vulgo. Laetitia haec nostro praefulgens caraque in astro, Quaeque propinqua mihi magis est, monumenta paravit Permulta in terris magnam celebrantia famam, Atque, priusquam abeat, hic jam centesimus annus 35 Quintuplicatur adhuc. Nude disces, quam utile cedat Viribus ingenii, pulchrisque excedere factis Mortali, ut primam vitam nova vita relinquat. Non hoc, quam majus Tilavenlum Athesisque recentem Progeniem claudunt, meditatur pectore turba; 40 Nec, licet aspra premat clades, hanc poenilet acti. Sed non tempus abest, quo gens Patavina paludi Immutabit aquas, quae praeterlabitur agros Bergae, jus contra populo in fera fata feroce. Atque ubi se Silis Cagnano flumine miscet, 45 Imperio exsultans elata fronte superbus Incedit quidam, cui jam stat rete paratum Ipsum capturum. Flebit quoque Feltria iniquum Pastoris facinus, tali quae labe probrosa Fiet, ut ob similem se quemquam Malta negant 50 Antra sua ingressum vidisse. Sed unius esset Ampla nimis mensura cadi, exceptura oruorem. Quem scis effudisse tuas, Ferraria, venas; Et lassaretur, si cui forte uncia lance Singula collibranda foret, quem presbyter ille 55 Largus donabit, studia ut sua comprobet illi Parti; atque istius geniis bene congrua vitae Talia dona forent. Coeli sublimibus adstant In templis specula, ista thronos gens vestra vocavit, Judicis alma Dei lux nobis unde refulget 60 Sic, ut, quae dixi, nos pondus habere putemus. Hic tacuit similisque alias sub pectore curas Volventi visa est, ob, quam velut ante rotavit Centrum ingressa, rotam. Mihi jam notae altera forma Laetitiae praeclara oculis apparuit, instar 65 Arte laborati nitido sub sole balassi. Laetantem domus alta Dei splendoribus auctat, Non secus ac risu tellus; sed nigrior umbra Tartarea est tanto, quanto est mens tristior ipsi. Cuncta Deus videt, inque illum penetrasse putanda es, 70 0 felix anima, huic dixi, ut jhm nulla cupido Suspirans ipsum tua lumina fallere possit. Ergo voce tua, quae magnum oblectat Olympum Cantibus assiduis ardorum mista piorum, Quorum alae capiti senae implicuere cucullum, 75 Cur me non exples avidum? Nec verba manerem Ipse tua, in te si inspicerem, in mea pectora ut ipse Tu penetras. — Major vallis, tunc incipit ille, Excepto pelago, quod mundum circumit omnem, In quam se effundant undae, diversa pererrat 80 Littora, soli adversa adeo, ut medii ipsa diei Conficiat callem, cum illic, qui terminat aethram, In plano medium, circlus spectetur, ubi ista Incipit. Illud ego littus, Macram inter et inter, Ebracum, incolui, exiguo quod tramite Thuscum 85 Dividit a Ligurum populo. Ortum vergit ad unum Occasumque quasi unum Saldarum, ac mea tellus, Quae quondam proprio tepefecit sanguine portum. Me haud ignara mei gens nominis appellavit Folcum. Signa mei coelum hoc praeportat, ut olim 90 Hujus ego. Haud adeo exarsit Belo edita Dido, Sichaeo pariter, pariterque odiosa Creusae, Quantum ego, dum tulit id crinis. Non illa dolosum Demophoonta sibi Rhodope conquesta, nec imo Arsit ita Alcides inclusam pectore Iolen. 95 At non ista tamen cor nobis cura remordet, Verum hic ridetur, non quae jam culpa redire In mentem haud posset, sed virtus, quae ista paravit. Ilie ars suspicitur, quae astrum tanto ornat amore, Suspiciturque bonum, per quod mens prona deorsum 100 Fert reditum ad Superos. Verum ut discedere curis Pacatis penitus possis, quas attulit ista Sphaera libi, stat adhuc ultra procedere verbis. Scire cupis, cujum hoc lumen, quod fulget in illa Sic face me juxta, ut radius solaris in unda 105 Pura. Nunc audi : hic intus sua gaudia Rahab Expandit, nostroque choro conjuncta, sigillo Illius est impressa, gradum sibi nacta supremum. Sidus in hoc, ubi apex postremus desinit umbrae. Quam tua terra parit, Christo ducente triumphum, 110 Haec assumpta prior venit, meriloquc decebat Hoc aliqua in coeli sphaera mansisse trophaeum, Per quod clareret victoria tanta lucrati Utrisque hanc palmis. Haec primo faverat auso, Josue ubi victor sancta est tellure potitus, 115 Quae minime tangit vestri praecordia Papae. Urbs tua, quae illius planta est, qui vertere prumus Terga suo auctori est ausus, cujusque dolentius Est adeo livor, progignit et undique fundit Florem illum tristem, pecudes qui avertit et agnos ; 120 Namque hic ex pastore lupuin fecisse rapacem Arguitur. Quare Scripturae verba ducesque Magni linquuntur. Pervolvere Decretales Unica cura est his, haec his sibi priva supellex. Hoc est Pontificis studium, hoc, qui cardine celso 125 Effulgent positi, volvunt sub pectore Patres. Nazareth haud ipsis curae est, ubi Gahriel alas Tendit. Sed Petri templum et sacra caetera Romae, Bustaque militiae Petri vexilla secutae Turpi ah adulterio quamprimum libera cernes. Curavit Johannes Teresi scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||