|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Paradisi Cantus I Illius, qui cuncta movet, quocumque penetrat Gloria, plusque illi parti cedit, minus illi De splendore suo. Quod plus deducit ab ipsa Lucis, ego coelum deveni ac talia vidi, 5 Qualia nec scit, nec potis est unquam inde reversus Dicere. Namque animus desiderii prope summam Accedens, totum tunc sese immittit in istud, Ut mens nostra sequi repetens non possit euntem. Verum, quae potui de sancto condere regno 10 Mente, haec materiam praebebunt carminis ausis. Postremum hunc, bone Apollo, mihi concede laborem, Effice meque tua vas sic virtute repletum, Ut petis, ex lauro mihi amata serta daturus. Sat nobis tentasse jugum fuit hactenus unum 15 Parnassi; reliquum ast opus est modo inire per ambo Campum. Fac intres mea pectora, tuque poetae Adspira, qualis, cum te tulit impetus olim, Audacis Satyri vagina diripere artus. O virtus divina, meae si tu annuis arti 20 Usque adeo, ut per me, quae stat signata beati In capite umbra meo regni, manifesta patescat; Ad tibi dilectos ramos properare videbis, Frondibus atque tuis me tum praecingere frontem. Queis et materia et tu me dignum esse putabis. 25 Namque adeo, pater, haec raro ornamenta leguntur, Ducat ut insignem Caesar vatesve triumphum, (Proh culpa humanae opprobriumque cupidinis!) ut jam Gignere Delphifica deberet gaudia Divo, Si quem ardore sitis stimulet Peneia planta. 30 Ingentem, flammam perpauca favilla secundat. Fors aliquis post me cantu meliore precetur, Ut Cirraea domus votis responsa remittat. Diversis generi mortali surgit ab oris Lampas, quae mundum lustrat; sed surgit ab illa, 35 Cyclos bis geminos quae jungit cum cruce trina, Percussura viam meliorem, junctaque stella Exit cuin meliore, et ceram temperat orbis Terrarum plus sponte sua obsignalque sua vi. Talem ingressa locum, quasi prima crepuscula noctis 40 Hic et mane illic effecerat, albidus ille Semiorbis stabat totus, pars altera nigra, Cum latus in laevum se vertere visa Beatrix Est mihi et inspicere in solem. Sic figere soli Numquam aquila ausa suos est visus. Utque priore 45 Misso exit, sursumque solet resilire secundus Fulgor, more peregrini remeare studentis: Sic et ego hunc actum, qui nostris insinuavit Sese luminibus, percussus imagine mentem. Desumpsi, atque oculos infixi in lampada solis 50 Nostrum ultra morem. — Humanis virtutibus illic Multa licent ratione loci, quem condidit auctor Humano generi proprium, quae hic posse facultas Non est. Hunc nec ferre diu, nec temporis horam Sic tamen exiguam potui, ut candentis ab igne 55 Hunc instar ferri haud circum fulgere viderem. Qui duplicare diem subito est mihi visus, ut ille Si sole omnipotens alio decorasset Olympum. — Stabat in aeternas sphaeras immota Beatrix Tota, oculos figens, et ego mea lumina in ipsam 60 Inde amota mihi. Interius sum factus ob hujus Adspectum talis, qualem se vidit ob herbam Gustatam aequoreis consortem assidere Divis Glaucus. Sic hominem superum virtute potiri Res est, quae vetat ostendi per verba; sed istud 65 Est satis exemplum, queis servat gratia donum Tale experturis. — O aeterni ignis amoris! Si tantum illud ego mei eram, quod lucis in auras , Duxisti ex nihilo primum, tu qui astra gubernas. Nosti. Nam tua lux me ad coeli sustulit aulam. 70 Ut rota, quam aeternas, o summa optata voluptas, Harmoniae illa vi, quam tu moderaris et apte Digeris, intentum attraxit, tum solis ab igne Vidi oculis tantum coeli excandescere, ut imber Vel flumen nunquam tam vasto quiverit alveo 75 Immanem peperisse lacum. Modulaminis ille Insueto sonus auditus mihi, lumen et ingens Mi desiderio incenderunt pectora tanto Caussarum, ut nunquam sim tale expertus acumen. Quapropter, quae me haud aliter, quam me ipse, videbat, 80 Commoti cupiens animi componere fluctus, Ante ego quam loquerer quidquam, sic ora resolvit Atque ait: Ipse facis te crassae mentis, inanem Effingens speciem rerum, ut tibi cernere non sit, Quod tu, hac excussa, adspiceres. Terram haud pede tangis, 85 Ut rere; at non sic nativam praepete cursu Effugiens sedem fulgur ruit, ut citus istam Tu repetis reditu. — Mihi si brevia edita dulcem Verba inter risum suaserunt exuere unum Confusae mentis dubium, irretire secundum 90 Me coepit, dixique : Ego jam me animo esse quieto Jussi, contentus sat magni a mole stuporis. Sed qui praevertam ista levissima corpora cursu, Id nunc admiror. Quare tunc pectore ducens Illa pio gemitum, tali in me lumina vultu 95 Vertit, quo nati deliri mater in ora, Et coepit: Quidquid rerum est, has digerit ordo Inter sese omnes. Isque ordo forma vocatur, Quae facit omne Deo simile. Hic cuncta alta creata Aeternae cernunt virtutis signa notasque, 100 Quae meta est, ad quam mihi dicta ea norma refertur. Ordinis in leges, quas diximus, omnia prona Sunt per diversas sortes, quae plusque minusque Principio accedunt, ita per mare cuncta moventur Naturae immensum diversa ad littora, et una 105 Hes quaeque infuso instinctu, quo singula fertur. Hic ignem fert ad lunam, mortalia corda Hic icit motu, hic terram cogitque premitque. Nec modo quae ratione carent, hic appetit arcus, At quae mente valent ac versant libera amorem. 110 Quae tot disponit propria sapientia luce, Stare jubet semper coelum, in quo se rotat illud, Quod mage festinum est. Atque huc, veluti ad loca certa, Nunc illius agit nos virtus incita chorda, Quae, quidquid jacit, hoc ad signum dirigit aptum. 115 Verum ut ab artilicis discordat mente frequenter Forma, ubi materies huic respondere recuset Surda; ita et hoc abeunt a cursu saepe creata, Quae sic acta suo divertere tramile possunt, (Utque videre potes delabi nubibus ignem,) 120 Dummodo flectatur falsa dulcedine primus Impetus in terram. Non plus tibi mira putanda est Res, bene si reputo, quod scandis, quam exiguus fons Alto monte ruens si fundum irrumpat in imum. In te res miranda foret, si, te objice nullo 125 Impediente, jacens in terris ipse sederes, Sicut humi vivax vis flammae strata quiete. Hinc illa ad summum vertit sua lumina Olympum. Curavit Johannes Teresi scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||