Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 3 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

POESIS

Infernorum Cantus II

Inclinata dies cedebat, et umbrifer aër
Mole operum in terris animalia cuncta levabat:
Atque ego tantum unus veniebam, ferre paratus,
Quid via, quid pietas mihi belli triste cieret,
5 Quod mens aggreditur non errans pingere versu.
O Musae, o vis ingenii sublimis, adeste,
Nunc opus auxilio est. O mens, quae visa notasti,
Hic tua nobilitas, hic jam manifesta patescet.
Tum prior, o vates, dixi, o dux, quid mea possit
10 Virtus, explora, num sit par ipsa, priusquam
Tantum iter ingrediar, cui me committere tendis.
«Tu narras, ut adhuc mortali corpore onustus
Ille parens Silvi saeclum immortale petivit,
Idque fuit sensu. Sed si tamen omnigenarum
15 Nequitiarum osor fuit indulgentior isti
Altum animo effectum meditans, qui exsurgeret inde,
Et quis vir qualisve foret prognatus ab ipso,
Haec homini sano res haud indigna videtur.
Namque almae Romae, imperium quae terminet astris,
20 Legerat hunc patrem domus omnipotentis Olympi,
Quae urbs, quae regna urbis fuerunt, ut vera loquamur,
Pro sancto stabilita loco, qua sede sederet
Majoris Petri successor. Propter eundem.
Quem numeris celebras, initum multa auribus hausit,
25 Unde illi est posthac victoria parta, simulque
Pontificale decus. Post nmito se intulit illuc
Vas lectum, sancti repletum flaminis igne,
Vir, per quem illa Ibides dux prima et vera salutis
In mediis citrarum undis solamen haberet.
30 Ast ego cur veniam? Quis dat? Non Troius heros,
Non ego sum Paulus, neque ego hoc me munere dignum,
Nec quisquam credit. Quare audacia certa est
Ire, nimis vereor, ne sit dementis; acuto
Tu vir es ingenio, et praevertis dicta loquentis.
35 Et qualis, qui post renuit, si qua ante volebat,
Propositisque novis permutat prima, retroque
Tota mente abiens absistit: sic ego in illo
Restiteram obscurus saltu, atque hic multa volutans
Consilia inceptu tam festinata reliqui.
40 Magnanimi tunc illa viri sic umbra locuta est:
Si bene te audivi, excordi mens laesa timore
Est tua, saepe hominem qui ludit imagine inani
Sic, ut honorato trepidum deflectat ab auso,
Ceu fallax cum visus equum formidine terret.
45 Hac animum ut solvas cura, nunc dicere aperte.
Quae it caussa viae, incipiam, quaeque auribus ipse
Audierim, lua cum miserans discrimina novi.
Stabam suspensos inter, mulierque beata
Pulchraque me accivit verbis, talique ferebat
50 Se vultu, ut sponte hortarer sua promere jussa.
Fulgebant oculi majore ardentius astro,
Angelicoque suas clare dedit ore loquelas,
Suave sonans: O tu, quo gaudet Mantua mater
Corde, anima, humano, tu, cujus fama per omnes
55 Durat adhuc terras, perduratura, diurnas
Nocturnasque vices dum dividet orbita solis:
Quem mihi junxit amor, mea non fortuna, locorum
Deserta impediunt sic, ut formidine victus
Terga det. Ac timeo, ne hunc haud vitabilis error
60 Depulerit cursu, ac sero post temporis horam
Mota loco properem, auxilium latura labanti,
Ut modo ego audivi in coelo. Quare ocius, illuc
Nunc perge, eloquioque tuo, quaque arte salutis
Huic poteris monstrare vias, hac utere, opemque
65 Affer, ut in tantis capiam solamina curis.
En, quae te mitto, sum isthuc delapsa Beatrix;
Ipsa loco exivi, quo est ardor ferre regressum:
Cor mihi movit amor, qui talia verba ministrat.
Coram rege meo, cum sit data copia, de te
70 Plurima saepe loquar laudans. — At ubi ora repressit,
Sic coepi: O mulier praestans, o unica, dixi,
Per quam progenies hominum supereminet omne,
Quidquid habet coelum, minimo quod vertitur axe,
Tam jucunda meis tua sunt jussa auribus, ut si
75 Ista exhausissem, tarde parere viderer;
Nec labor ulterius tibi sit aperire, quod optas.
Verum age dic, quare haud refugis descendere in istud
Centrum urbe ex ampla, quam tu ardes rursus inire.
Respondit: Dicam breviter, cur absque timore
80 Huc intus veniam, rerum cognoscere caussas
Si tibi tantus amor. Solum sunt illa timenda,
Queis natura subest mala , visque parata nocere ;
Caetera non, in eis quia nulla est caussa pavoris.
Gratia summa Deo, qui me tam pectore forti
85 Fecerit, ut nullo vestrorum angore malorum
Tangar, nec lacus hic flammarum laedere possit.
Stat super astra poli, ingenio veneranda benigno,
Femina, quae miserata vicem dolet indupediti,
Ad quem te mitto, Superum ut durissima frangat
90 Judicia; atque haec Luciam adit, sat multa rogando,
Atque ait: Ille tibi fidissimus indigus errat
Nunc opis auxiliique tui, quem supplice voce
En tibi commendo. At tristis, genus omne perosa
Lucia saevitiae, mota est, atque intima venit
95 In loca, ubi antiquae Rachaeli juncta sedebam,
Et sic est afflata: Dei laus vera, Beatrix,
Cur non ipsa juvas tanto hunc tibi amore propinquum,
Nobilis ut per te incedat vulgaria spernens?
Non te hominis miseret sua tristia fata dolentis?
100 Nonne vides medio luctantem in turbine mortis
Juxta amnem Oceani spernentem jura superba?
Nemo unquam sua lucra sequi, aut vitare paratus
Sic fuit iu terris manifesti incommoda damni,
Sicut ego, has postquam percepi pectore voces.
105 Atque huc descendi, coelesti sede relicta,
Eloquio confisa tuo, quo splendida fama
Parta tibi atque bis, qui cupide tua dicta biberunt.
Haec ubi fata fuit, lacrimans fulgentia vertit
Lumina, ut incensus studio properantius irem,
110 Teque, ‘jubente illa, petii docuique cruentam
Declinare feram, jucundi quae breve montis
Contendebat iter tibi. Quae ergo caussa morandi?
Quid stas? cur tantum servas sub corde timorem?
Quo tibi nunc animus, quo nunc vis libera cessit?
115 Cum tres hoc splendore pares merilisque beatae
Matronae tibi prospiciant ex aethere summo?
Cum tibi promittant tantum mea dicta bonorum?
Ceu ilos, qui gelido per noctem humore gravatum
Demisit caput occlusus, ubi candidus illum
120 Sol pingit jubare, erigitur totusque patescit:
Sic ego convalui, virtus ubi lassa refecta est.
Atque ea tunc animum tenuit fiducia nostrum,
Liber ut has traherem pacato corde loquelas:
O pia, quae auxilio mihi venit, tuque, benigne
125 Minciade, qui haud indocilis parere fuisti,
Tecum veridico simul haec est ore locuta :
Tu desiderio veniendi pectora tanto
Nostra cies fando haec, ut prima incepta reposcam.
Nunc perge, amborum namque una et certa voluntas;
130 Tu dux, tu dominus, tu doctor. Sic ego dixi,
Utque ille incessit, silvestria et alta petivi.

Curavit Johannes Teresi


scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: