|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Purgatorii Cantus XIV Ecquis is est, montis qui nostri circumit orbem, Ante ipsi volucres quam mors aptaverit alas, Atque aperit clauditquc oculos, ut sponte libido est? Qui sit, scire mihi non est, tamen arbitror istum 5 Non solum bos intrasse locos. Qui proximus adstas, Comiter acceptum scitare, ut voce loquatur. Haec duae, utraeque humero alterius super impendentes, Umbrae ibi dextrorsum de me sermone serebant; Deinde locuturae visus fecere supinos, 10 Atque una: O anima, inquit, adhuc quae corpori inhaerens Coelum conscendis, quaeso, solare rogantes Atque, unde et qui sis, humane edissere nobis. Namque stupore tenet tanto tua gratia mentem Nobis defixam, ut quae nunquam nota fuere. 15 Exspatiatur, agrum lambens medium, inter Hetruscos Amniculus, dixi, cui Falterona dat ortum, Nec satis est isti percurrere millia centum. Inde supra bos artus deporto, et vana requiris Hortando fari, qui sim, namque hactenus auras 20 Haud mea personuit sat claro murmure fama. Si bene percipio penitus tua pectore sensa, Respondit, qui fatus erat prior, innuis Arnum. Atque ait hic alter: Cur iste vocabula terrae Illius modo nos celat, velut horrida dictu? 25 Quaeque rogata fuit, proprio sic munere functa est Umbra: Haud ista scio, verum hujus nomina vallis Sunt digna, ut pereant: nam prima ab origine, ubi amnis Sic tumet, ut rigidus, qui obtruncat saxa Pelori, Mons paene haud usquam hunc superet, mare ad usque profundum, 30 Quo venit, ut reddat, quod siccat flammeus aether, Damna repensurus, cui debent flumina, quidquid Advolvunt secum, sic pellitur hostis ad instar A cunctis virtus, velut anguis, sive maligna Conditione loci, pravo seu more premente. 35 Quapropter miserae quicunque est incola vallis, Naturam usque adeo jam commutasse videtur, Non secus atque omnes Circe inter pascua haberet. Obseoenos inter porcos it pauper aquarum Primum, hosquc offendit mage dignos pascere glandes, 40 Quam quoscunque cibos alios consumere, in usum Humanum lectos. Exin revoluta deorsum. Occurrit catulis sat plus ringenlibus unda, Quam praestent vires, quos dedignata, retorquet Rictum. It delabens, et quo magis ista redundat, 45 Tanto plus catulos versos in membra luporum Invenit acta malo fato devolaque fossa. Deinde viam arripiens per plurima stagna profunda, Offendit vulpes sic plenas fraude dolisque, Nullam ut nequitiam formident, quae occupet ipsas. 50 Dicere nec parcam, licet hic mihi praebeat aures. Atque isti bene erit, memori si haec mente recondat, Quae mihi defunctae mortali corpore, verax Spiritus enodat. Tuus ecce ante ora videtur Concursare nepos factus venator, et illos 55 Exagitare lupos in diri fluminis ora, Et terrere omnes, istorum vendere carnem. Nec satis est ipsi, vivam, sed deinde necatos Abjicit, ut senio confecta animalia, inerti Defraudat multos vita, se nomine honesto. 60 Tristi exit silva foedatus caede; relinquit Talem, ut mille exin volvendis orbibus anni Nequidquam studeant primum reparare decorem. Sicut, ubi accipiat venturi nuncia damni Verba, os auditor turbat, quacumque periclum 65 Ex parte huic animum feriat, sic altera visa est Conturbari anima, haec fantis dum pendet ab ore, Surgere et adspectu tristi haec simul auribus hausit. Alterius sermo, alterius conspectus aventem Suadebant horum me inquirere nomina, et illos, 70 Multis immiscens precibus mea dicta, rogavi. Quare, quae fuerat mecum prius umbra locuta. Sic iterum: Id tibi me hortaris praestare, quod ipse Abnuis; at quoniam Superum manifesta voluntas Efficit, ut tanta te donet gratia luce, 75 Non tibi parcus ero. Quapropter me esse fatebor - Guidum del Duca. Fuerat mihi sanguis adustus Invidia tanta, ut, testantem gaudia vultu Si quem vidissem, sparsum livore maligno Me quoque vidisses. Ex isto semine talem 80 Demeto nunc paleam. O soboles humana, quid omnes Impendis curas, inhians quae jura vetandi Poscunt et quemvis consortem a finibus arcent? Quem prope me stantem cernis, Reinerius hic est, Colbolidum decus ac lumen, quem nemo secutus 85 Hactenus est haeres tanta virtute potitus. Nec solum circa Eridanum montemque fretumque Et circa Renum jam defecisse videtur Illius sanguis rebus, queis vera paratur . Copia opum, atque quibus coalescunt gaudia vitae; 90 Verum intra hos fines sunt sentibus oppida cuncta Plena veneniferis, et frustra cura laboret, Ut cultu meliore minus silvescere discant. Nunc ubinam est Licius bonus Henricusque Menardi, Et Traversarus Petrus et Carpimus ille 95 Guidus? — Proh genti gens Aemiliana priori Degenerata! Novas cum vidit Felsina fabrum Mittere radices, parvo atque ex gramine factum Nobile virgultum succrescere Bernardinum Progenitum Fusco jam tota Faventia narrat. 100 Desine mirari flentem, sate sanguine Hetrusco, Cum memori Guidum de Prata atque Hugolinum Mente colam Actiacum, nostris qui (legit in oris; Et cum Fridricum Tignosum mente recordar Atque hujus socios; cum Traversara recursat 105 Clara domus menti, cum nomen Anastasiorum, Utraque gens quorum facta est modo nominis haeres, Matronae atque equites, studia horum sedula, centum Commoda, sollicitante virum praecordia amore, Et sensu humano, quae contra versa nefandos 110 Inducunt mores. Quid, Bectinore, moraris, Gente tua egressa, multis ex urbe secutis, Improba ne fiat? Sed erit bene Bagnacavallo, Haud genuisse novam prolem, male Castrocaro, Et pejus Conio, ulterius qui gignere curant 115 Tale genus Comitum. Si quanto Daemon abibit. Paganis bene erit, sed non vitae integer, omni Labe carens, horum nascetur sanguine testis. O Fantolinae gentis decus, Ugoline, Luce tuum nomen tuta fulgebit in omne 120 Aevum, ex quo prolis tibi spes amissa futurae est, Quae tibi degenerans obducat labe nitorem. Verum, Thusce, abeas jam, nam mage fundere fictus Interea, quam verba juvat; sic pectora pressit Vestra mihi ratio. Neque erat mens nescia nobis 125 Auditu instructas abeundo haud fallere posse Dilectas animas; quare vocem ore premendo, Addiderant animum haud nota regione viarum Confisis. — Postquam est nobis data copia eundi Solis, visa fuit vox aera findere ad instar 130 Fulguris, incursans adversa ac talia fata: Dedet me leto quisquis me offendit! et uno Tempore ceu tonitrus, qui, scissa nube, repente Diffugit, in tenues dispersa evanuit auras. Auribus ut nostris requies fuit, ecce fragore 135 Altera sic resono, ut subito sit visa tonare Post fulgur: Sum Aglauros ego, nunc saxea facta! Ast ego, sollicite properans mage stringere vatem, Retrorsum, non ante pedem vestigia traxi. Jamque quiescenti similis cessaverat aura 140 Undique, et ille inquit: Fuit haec vis aspera freni. Apta suos intra fines cohibere protervos Terrigenas; sed vos sic escam fhhiatis, ut hostis Vos fraus antiqui necopinos occupet hamo. Quare frena parum prosunt, aut signa vocanlum. 145 Retrorsum vos templa vocant coelestia, vestrum Dum gyros ducunt supra caput, atque decorem Aeternum pandunt: sed terrae fixa tenetis Lumina adhuc; ita vos, qui perspicit omnia, pulsat. Curavit Johannes Teresi scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||