|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Anni transeunt... Currunt pueri laeti palmarum olivarumque tenentes ramos. Fixa, arbor distorquet truncum suum naturam mutantem salutat. In Australi terra die configitur semen aliquod latum vento. Levis pluvia glebas mollit, frontes puerorum amplectitur arbores sol floresque. Arbuscula incerta crescit, illuc multos odores expandit et vitae aperit magnam ramorum vim. Anni transeunt, viridis coma eius manet, quae, quamquam vento turbata, autumno fructus dat. Agmen columbarum volitat super oliveta pacemque circum profundit. Non senescit, viva, confixa nihil fructibus suis nocet. Saxa retinent radices eius et solidiorem faciunt terram nostram. Circa eum mehercle die arbores caesae sunt pagus natus est cum pontibus viisque, semina terramque operiens. Sola oliva dolet, modo rerum novo conglutinatur, cum arbores vicinae dilapsae sint, cum exemplar facta sit. Hodie superest florida coma; signum est pacis et amoris, in exspectatione stat columbarum albarum. scripsit Johannes Teresi |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||