|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
POESIS Infernorum Cantus XII Ille locus, quo nos lapsuri ex margine ripae Venimus, asper erat, tum ab eo, qui insederat illic. Talis, ut aspectu quivis horresceret audax. Non secus ac rupes illa convulsa ruina, 5 Ob quam Athesim, citra fines illapsa Tridenti, Impulit in latus, aut quia vi succussa resedit Terra tremens, aut quod deerat fultura labanti ; Vertice enim a celso montis, qua ex parte recessit Mota, ad planitiem cautes sic nuda rigebat, 10 Tantum aliquam ut daret illa viam loca summa tenenti. Haec erat ex illo descensus copia saxo, Inque apice abruptae ripai infamia Cretae. Strata erat, in falsa quondam generata juvenca : Atque ubi nos vidit, rabido se dente momordit, 15 Ut quos interius frangit furor improbus irae. Hanc meus inclamans contra sophus; Anne putabas. Cecropium huc venisse ducem, qui stipite caesum Stravit apud superos? Isthinc jam comprime gressum, Bellua! Namque haud iste tuae praecepta sororis 20 Advenit edoctus, sed poenas cernere vestras Fert animus. Qualis, mortali ubi percitus ictu Se expediat vinclis, quo evadat, nescit, et isthuc Emicat atque illuc taurus: sic ipse furentem Vidi semihominem discurrere Minotaurum. 25 Atque id ut advertit sapiens: Aditum arripe, dixit; Nunc te, dum furiatus abit, descendere oportet Sic sumus aggressi, quod iter dabat ima petenti Congeries ea saxorum, quae saepe moveri Sub pedibus sensi, haud consueto pondere pressa. Ibam multa putans, atque is: Tibi mente reposta Forte ruina manet, cui custos illa ferina Ira sedet, modo quam exstinxi. Nunc impulit ultro Mens, ut te id doceam. Quo huc olim tempore veni, Nondum etiam ruerat commota haec diruta rupes; 35 At certe paullo ante, nisi me decipit error. Quam huc adventaret, magnam qui ex orbe superno Extorsit Diti praedam, jam alta undique foeda Vallis ita intremuit, raptum ut dulcedine amoris Iu Chaos antiquum mihi sit considere visum 40 Funditus omne, aliqui quoniam id venisse putarunt Saepe; tque ista vetus cautes in temporis illo Puncto hic atque alibi tali est revoluta ruina. Sed tu nunc oculos delige. Est proxima nigro Unda cruore llucns, ubi vasto ebullit in aestu, 45 Vi quicumque aliis noceat. Oh coeca cupido. Oh rabies vesana, brevi quae hoc tempore vitae Nos adeo exstimulas, male sio mersura per aevum Aeternum! — Hic amplam, quae se sinuabat in arcum Fossam cernere erat, veluti quam dixerat omnem 50 Planitiem amplecti ductor prius. luter et imas Hadices ripae et fossam agmine circumfusi Centaori huc illuc gestantes tela ruebant Ut mos his fuerat venari lustra ferarum. Nosque ubi viderunt labentes vertice, quisque . . 55 Constitit, atque acie ex illa tres ilicet arcu Atque hastis prius electis excedere, et unus Inclamare procul: Vos, qui descenditis, ad quam Venistis poenam? Isthinc dicite, sin minus, arcu Ejaculor tenso. Praeceptor talia contra: 60 Chironi haec isthinc propius responsa dabuntur: In tua damna nimis semper tam prompta libido Ista fuit. Tum me fodieris: Haec illius umbra est Nessi, inquit, qui olim pro Aetolide Deianira Occubuit, cavilque idem, ne ita inultus obiret. 65 Atque hic, qui medius demisso ad pectus inhaeret Obtutu, sese inspiciens, est magnus alumnus Pelidis, Chiron. Alter Pholus ille, sub acri Irarum fluctus tantos qui pectore volvit. Stant circum fossam innumeri, quascumque parati 70 Figere telo animas emersas sanguine plus, quam Sorte illis sua noxa dedit. Nos illa ferarum Agmina, veloci cursu pollentia, adimus. Arma capit Chiron, et posteriore sagittae Crena usus, retro ad malas barbae sibi silvam 75 Dimovit; sed ubi os magno detexit hiatu, Edidit haec sociis: Numquid sensistis, ut ille Pone sequens moveat quidquid pede tangit? at istud Haud solet accidere a pedibus jam luce carentum. Sed bonus huic contra dux, qui prope pectora stabat, 80 Qua duplex jungit natura hominemque feramque, Tunc ait: Iste quidem vivit sic solus inopsque. Atque meus labor est huic tetram ostendere vallem. Nec jam sponte venit, Superum sed lege coactus. Talis mota loco est, ubi concinit alleluja, 85 Hoc dignata novum nobis committere munus. Non hic praedator, neque ego sum crimine vitae Foeda anima impurae. Quare nunc te oro per illam Virtutem, per quam fas est mihi tendere gressus Tam durum per iter, de vestra cede cohorte 90 Notum aliquem, cujus vestigia certa sequamur, Quique vadum monstret, detque huic insidere tergo, Huic, qui non umbra est assueta per aera ferri. Tum latus in dextrum convertit lumina Chiron, Et Nessum appellans dixit: Vestigia retro 95 Tu relege, et sic hos duc, ut, si qua altera sistat Contra adversa acies, nulla obstet caussa morandi. Hoc duce sub fido fumantem legimus aestu Oram puniceo, plebes ubi cocta ciebat Immanes gemitus. Oculis tenus undique mersam Aspexi gentem; atque ingens haec edidit ore Centaurus: Sunt hi bacchati in caede tyranni, Inque latrocinio. Hic veniunt lugenda feroci Damna illata manu. Manet hic Pellaeus, et ille, Qui Siculis tristes tribuit, Dionysius, annos; 105 Atque hic, sic nigris cui frons est horrida setis, Azzolinus habet nomen, qui vertice flavam Alter caesariem diffundit, Obiccius ille est Patria Atestinus, quem (adsit reverentia vero) Mactatum superis privignus depulit oris. 110 Tunc ego respexi vatem, atque ille ora resolvit: Hic tibi nunc ductor sit primus, me adde secundum. At paullo ulterius Centaurus lumina fixit In gentem, scatebris quae exire vomentibus aestum Visa tenus colli est. Hic solam in parte reducta 115 Ostendit nobis umbram, atque haec insuper addit: Numinis in gremio cor discidit ille, quod isto Tempore adhuc Tamesis multo veneratur honore. Praeterea plures rubicundo in gurgite fossae Aspexi capite exstantes et pectore toto; 120 Atque nimis mullos istorum ex ordine novi. Sic magis atque magis subsidens sanguinis ille Fons ibat, plantas ut vix obduceret humor: Jamque hic fossa viam ostendit transire paratis. Quanto ex parte vides hac plus decrescere semper, 125 Nessus ait, scatebram , tanto te credere oportet Et magis atque magis deorsum fundi premere ima Ex alio, donec sese conjunxerit undae, Sub qua mersatur lugere coacta tyrannis. Hic justa spreti cruciantur numinis ira 130 Attila, qui fuit in terris fatale flagellum, Pyrrhusque et Sextus, lacrimasque emungit in aevum Aeternum dolor, undanti quas fundit in aestu, Corneti crimen patriae, Rainerius; adstat Paccia progenies, alter Rainerius; ambo 135 Tanto infestantes bello insidiosa viarum. Tergo deinde dato, remeat vada nota bimembris. Curavit Johannes Teresi scripsit Abbate Dalla Piazza Vicentino |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||