|
|
|
POESIS
Ecce homo!
Ecquis homo est? crines, cutis ossaque carnes
pulmones, venae, nerva iecurque pedes?
Vel mens atque animus, furor, affectusque libido,
virtus, tristitiae, gaudia, cognitio?
Partes sunt hominis nec sunt illae tamen ipse,
quem quaero, nam plus partibus omnis homo.
scripsit
Stephanus Sapiens
|
|
|