Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 18 mensis Novembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

ELLENICA

Τὸ πάλιν ἰέναι

De origine verborum (X)

πάλιν: rursus, iterum, retrorsus, denuo

Adverbia re vera raro scrutantur, quorum radices saepe a nominibus sive ab adiectivis exstant. Verba ipsa tamen sunt aliquando infirma origine, quae et Graece et Latine haud semper perspicua videtur. Verbum Graecum enim πάλιν haud bene examinatur, cum stirps sua non facillime comperiatur, quamvis adverbi significatus recte patefiat: iterationem vox in se continet, sicut antea ostenditur.

De stirpis incerta re ille grammaticus Petrus Chantraine in lexico suo nonnulla exposuit, etsi nec ille de cogitationibus suis certior erat: τὸ πέλειν -id est Latine "aboriri", "exoriri", "nasci"- apud scripta eius verbi vera vox, quam πόλος -id est Latine "cardo", "axis", quod verbum et polum Latine genuit- ac radix sua *pl contingere videbantur; τὸ πέλειν verumtamen adverbium haud sine mediis peperit: fuit tamen adiectivum *πάλις, quoius ἀιτιατικὴ πτῶσις praescripta vere adverbium creavit. Sub oculis attamen non modo primaria vox, sed etiam ἒμπαλιν pollentior vox refertur. Iam vocum exempla praebemus Graeca ut verborum modus clareat:

Καὶ τότε δὴ ῥ' αὐτοῖο πάλιν χύτο θέσφατος ἀήρ (Od., VII, 143)

Ventus enim rursus flat Ulixis motus a divis.

Ἒμπαλιν ὂσσοισιν πυρὶ λαμπρομένοισι δεδορκώς -scil. Φοῖβος- (Hes., Sc. CXLV)

Flamma iterum accensis oculis malus inspicit ille.

Nonnulla tamen verba vox eadem generavit: videlicet παλίνδρομος nomen, quod ἀπὸ τοῦ πάλιν atque τοῦ δρόμου exsequitur. Ut quid palindromus sit demonstretur, sane legatur sententia ipsius Gregorii Natianzeni ἐν τῶι τῆς ἁγίας Σοφίας ἱερῶι Byzantino: Νίψον ἀνόμημα, μὴ μόναν ὄψιν, quod Latine "Peccatum, non modo lue vultum" significare videtur.

Verbum donec Graecum, quod et Latine et Italice legitur, παλίμψηστος indicatur: id est ἀπὸ τοῦ πάλιν atque τοῦ ψᾶν, quod "eradere" Latine significare animadvertitur; palimpsestus igitur codex est, quoius membranae iam impressae denuo corraduntur, ut iterum eas adhibere liceat. Ille tandem Angelus Mai cardinalis Ciceronis Rei Publicae codicem rescriptum invenit: ut fortuita investigatio concelebraretur, ille Italicus poeta Angeli discipulus ac amicus Iacobus Leopardi τῶν ὠιδῶν τρίτην ξυγγέγραφε.

Andreas Latine interpretatus est

Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
MUSAE FRICTAE
Obsonium typicum Liti Eburnei...
  CULTUS
CHAD KNIGHT: ARTIFEX VIRTUOSUS ET VIRTUALIS
Artifex Chad Knight digitis in machina computatoria sculpturas virtuales formis variis creat...
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
In Latinitatem classicam conversum est
  ELLENICA
Rerum oblivio
De origine verborum (XII)
  HISTORIA
FINIS REGIMINIS
Anniversarius casus muri Berolini

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: