|
|
ELLENICA
Graecae viae
De origine verborum (XXXVII)
οἶμος: via, iter, cursus
Grammaticae etymologiaeque viae, id est οἶμοι, saepius obscuritati subiacent: grammatici enim rem certam ὑπὲρ τοῦ οἲμου ἐτυμολογίας dubitanter addicunt. Quorum doctor Chantraine nihil pro certo exponens ad illud ἰέναι, id est ad eundum, τὸν οἶμον adligavit, quoius ex stirpe “eman” apud Indicos viam significat. Collega igitur Sommer ad illud incertum *oismo rem tribuit, quod etiam apud Balticos “eisme”, id est Latine motus, perfecit. Apophonia ibi passim ostenditur adtrahiturque, quae litteris ab -o- ad -e- pendet.
Quod verbum tamen nonnullas peperit voces: id enim προοίμιον, id est initium sive exordium, ἀπὸ τοῦ πρό et τοῦ οἲμου est, id est ab ante et a via; ἐκ τοῦ παρά et τοῦ οἲμου, id est ab apud et a via, παροιμία gignitur, quae verum via adlata est interpretationi, id est proverbium sententiave. Quoius momentum ille Aristoteles omnium sapientissimus in scriptis de Rhetorica (1413a) exposuit, cum de metaphoris transiectionibus in sententiis ab altero ad alterum ostenderet:
καὶ αἱ παροιμίαι δὲ μεταφοραὶ ἀπ' εἴδους ἐπ' εἶδος εἰσίν· οἷον ἄν τις ὡς ἀγαθὸν πεισόμενος αὐτὸς ἐπαγάγηται, εἶτα βλαβῇ, "ὡς ὁ Καρπάθιός", φασιν, "τὸν λαγώ"· ἄμφω γὰρ τὸ εἰρημένον πεπόνθασιν. ὅθεν μὲν οὖν τὰ ἀστεῖα λέγεται καὶ διότι, σχεδὸν εἴρηται τὸ αἴτιον·
Sententiae autem a specie traslationem sunt ad aliam, sicut persuasus quidam sibi boni aliquid praeberet tandemque, damno excepto, “velut Carpatius de lepore” esset: ambo enim dictum desiderant. Vnde autem proverbia dicuntur optima, quorum causa carptim enuntiatur.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis
|
|
|