|
|
ELLENICA
DE ALEXANDRI AETOLI Β'
Sub illius Alexandri grammatici nomine in Planudea Anthologia (CLXXII) carmen traditur. Quod de Veneris atque Mineruae certamine antiquo nonnulla monstrat: Paris cum eas iudicio iudicaret, Venerem maluit Mineruamque contemnit, quae tamen iras deposuisse uidetur immoque uero diuam comit alteram:
Αὐτά που τὰν Κύπριν ἀπηκριβώσατο Παλλάς,
τᾶς ἐπ'Ἀλεξάνδρου λαθόμενα κρίσιος.
Ipsa olim Minerua Cypridem Venerem comit,
Paridis iudicii oblita.
Quod carmen haud Atticorum, sed Doricorum sermone praescribitur: αὐτή diceret Atticus, quod αὐτά Alexander scripsit, uelut τᾶς pro τῆς et κρίσιος pro κρίσεως, sicut apud Homerum (A II, 811):
Ἔστι δέ τις προπάροιθε πόλιος Aἰπεῖα κολώνη
Prae ciuitate (scil. Troia) collis est Aepeius.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|
|
|