|
|
ELLENICA
Meleager Syriacus inter saeculum secundum primumque ante Christum natum poeta fuit, qui Gadarenses natales habuit atque Cous postremo ciuis factus est. Vbi primum ad adulescentiae rudimenta eruditus est, Cynicos illos adsecutus est, quorum philosophiam adeo coluit, ut scripta nonnulla, sicut Athenaeus Naucraticus rettulit, de κυνῶν sapientia conscriberet. Semper tamen uoluptatum cultor quasi sectator fuit, ut uersus sui ualde commonstrant. Sicut demum philologiae illi primores Cous ciuis factus est, ut Philitam Callimachumque maxime aemularet; Homeri enim originem uarie inuestigauit Syriacumque nominare solebat. Pueros puellulasque summe dilexit, quorum Mysicus princeps fuit: horum gregi tamen Thero ille quoque accessit, quoi eroticon epigramma composuit.
Ἢν ἐσίδω Θήρωνα, τὰ πάνθ'ὁρῶ, ἢν δὲ τὰ πάντα
βλέψω, τόνδε δὲ μή, τἂμπαλιν οὐδὲν ὁρῶ.
Si mihi Theronem licet aspicere, omnia clarent;
illum ni uidero, nil iterum uideo.
Andreas Latine interpretatus est Scripsit Andreas Nouocomensis
|
|
|