|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ELLENICA
θρόνος
De origine verborum (XXXVI)
θρόνος: solium, sella, thronus
Verbum Graecum θρόνος, quod ex illo idiomate pari modo in alios sermones traditum est, sicut Anglico sermone “throne” Latinoque “thronus” eodem modo dicitur, nonnulla tamen peperit in lingua sua. Compositio enim veroborum maxima in Graio idiomate ad ἐπίθετα creanda divina: in illo nam Iliadis primo (A, 611), cum deorum concilium habeatur, ipsa Iuno sive Ἣρη χρυσόθρονος nuncupatur, quod ex illo χρυσός ac θρόνος gignitur, id est ab auro et a solio. In illo praeterea Ψαπφοῦς ποικιλόθρονος Venus sive Ἀφροδίτης nominatur, quae multimodo insidet throno. Stirps igitur illius verbi iucundissime spectatur, quae ex Indica radice facta est: ea enim stirps *dher-/*dhar- verbum peperisse videtur, quae ideo ad sustinendum pertinet significatu, sicut in illo “dadhara”, quod Graece τέθορα dicunt, id est Latine sustinui. Quae et apud Graios verbum θρῆνυς, qui Latine scabellum dicimus, et apud Latinos firmus, firmitas ex eodem *dher- confecit: omnia enim haec ad rerum sustinentiam stabilitatemque attinent; apud Graios tamen θρόνος non modo ex Indica stirpe, sed etiam ab adiumento –ονος efficitur, sicut χρόνος, κλόνος. Apud Persas quoque nonnullae pariuntur voces nominaque, sicut Darius, Δαρεῖος ex hoc “dara-yavahus”, id est Latine a bonis et a tenendo. Latino sermone tamen sellam atque solium dicimus, ut θρόνος significetur, quae ambo a sedendo videntur: sicut grammaticus Ernout exposuit, sabinismum hoc nominamus, quod et aliis verbis invenitur, velut odor oleo aut lacruma δάκρυα. Quae tamen verba ille Festus grammaticus (p. 386, 1) in verborum differentiis numerat ac ἀκριβής examinatur: Solia appellantur sedilia, in quibus non plures singulis possint sedere; ideo que soliar sternere dicuntur, qui sellisternium habent, et solaria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur. Andreas Latine interpretatus est Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||