|
|
ELLENICA
Τὰ τῷ παλαιῷ καὶ τῷ ὰρχαίῳ διαφέροντα
De origine verborum (XXXIX)
παλαιός: antiquus, priscus, vetus, vetustus
ἀρχαῖος: antiquus, primus, primarius
Ambae Graecae voces ad illam antiquitatem pertinent, quae Latine ex ante est, quod antiqua ante praesentia sunt: antiqui enim sunt qui ante nos orti sunt. Παλαιὸς enim ὰπὸ τοῦ πάλαι est, quod adverbium rerum principia Latine commonstrat: quoius tamen sensus modo patet, minime stirps. Utrum enim ex huius τῆλε stirpe sit, quod longe Latine significat, an ad hoc Mycenaeum adiectivum parajo , id est Latine vetus, adligandum sit apud grammaticos dubium est. Quod tandem perspicuum est, hoc est pro certo nominis indicium.
Ἀρχαῖος autem ὰπὸ τοῦ ἂρχειν ac τῆς ὰρχῆς, id est non tantum ab imperando et ab imperio, sed etiam ab incipiendo et ab incepto, qui sensus hoc in verborum genere communi modo ostenditur. Verborum horum tantum communitatem novimus, verum radix ima ignota est: quod thema modo legitur ὰρχ-, hoc donec ille grammaticus Chantraine in illo ὂρχαμος, id est princeps sive primorum quidam, sicut in hoc Iliadis primorum numero (B’ 837) commonstratur:
τῶν αὖθ᾽ Ὑρτακίδης ἦρχ᾽ Ἄσιος ὄρχαμος ἀνδρῶν
Quorum autem Hyrtacides Asius hominum dux praestabat
Ibi enim apophoniam talem grammaticus indicat, ut variabili modo inter ὰρχ- et ὸρχ- dispendatur et hac ratione thema inveniatur. Quae demum verba maxime hoc differunt: quod alterum principia exordiaque rerum significat alterumque rerum vetustatem, ita ut alterius καινός contrarium sit alteriusque νέος.
Andreas Latine interpretatus est
Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis
|
|
|