|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ELLENICA
Πιέζω
De origine verborum (XXXV) Πιέζω: premo, opprimo, comprimo, contineo, retineo, constringo, restringo. Sicut in examinibus nostris antiquis saepe evidetur, nunc quoque etymologias non certo more, sed dubia inquisitione rei florem excerpemus. Illud enim πιέζειν, quamvis multiplicum adhibeatur, nobis male pervestigatur: qui Pokorny grammaticus primum κατ’ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐ τῷ ἐπὶ καὶ τῷ ἕζειν adligat, id est a supra sidendo, tamen ad extrema non pervenit; altera parte illius Chantaine aliud verbum invenit Indicum. Illius “pidayati” stirps grammatici Chantraine sententia Graecum verbum peperit, quod simillimum in eius specie sonum commostrat atque in sensu idem exponit. Etymologia cum incerte eveniat, apud antiquorum opera multimodo significat. Primum enim “premo”, “opprimo”, ut ante diximus, sicut in illo Homeri loco (A XVI 510): (scilicet Γλαῦκoς post Teucri ulcus) χειρὶ δ' ἑλὼν ἐπίεζε βραχίονα/ἕλκος Armum manu tentum oppressit: ulcus eum lacerabat. Velut in hoc Hesiodi loco: (Ἔργα, 496-497): μή σε κακοῦ χειμῶνος ἀμηχανίη καταμάρψῃ σὺν πενίῃ, λεπτῇ δὲ παχὺν πόδα χειρὶ πιέζῃς. Hibernalis inopia ne te arripiat pauperie sua: spissum levi manu pedem comprimas. Quae in corpore sunt, ea in animo quoque reperiuntur: qui Pindarus in Olympica sua sexta (v.30 et ss.) de Evandres nymphae partu Apollineo narrat ac de eius viri Aepyto, qui cum hoc noverit, responsum Apollinis Pytonis excipit iratus: οὐδ' ἔλαθ' Αἴπυτον ἐν παντὶ χρόνῳ κλέπτοισα θεοῖο γόνον. ἀλλ' ὁ μὲν Πυθῶνάδ', ἐν θυμῷ πιέσαις χόλον οὐ φατὸν ὀξείᾳ μελέτᾳ, ᾤχετ' ἰὼν μαντευσόμενος ταύτας περ' ἀτλάτου πάθας. (Sc. Evandres nympha) Aepytum celare nequiit Apollinis prolem arreptam,/ cum iram ineffabilem pessima cura secum restringeret,/ ad Pytonis pervenit oraculum, ut de intolerabili vulnere responsaret. Andreas Latine interpretatus est. Scripsit Didacus et Franciscus Ticinensis |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||