|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
OECONOMIA
UNCTAD PRAEVIDET
NOVUM QUASI-NUMMUM INTERNATIONALEM Estne dolarium commutandum
auro? Dolarium decidit valde die Martis erga alias monetas principales mundi propter timorem negotiatorum, quod nummus US-Americanus commutandus sit auro aliisque valoribus in mercatura internationali. Talem possibilitatem ad pensitandum politicis negotiatoribusque praebuit die Lunae Conferentia Nationum Unitarum Mercatui Evolutionique Oeconomicae Promovendis (UNCTAD) in annuali aestimatione condicionis oeconomiae internationalis. Tali nuntio nixa pretia auri primum a mense Martio huius anni creverunt die Martis mane ultra limen mille dolariorum. Adhuc analytici mercaturae cogitabant dolarium tutum esse foreque ut moneta negotiorum internatiolium, in qua scilicet computandae sunt omnes fere transactiones inter variorum gentium negotiatores organisationesque globales. Harum autem nonnullae, ut Fundus Internationalis Monetalis (IMF) iam nunc adhibent in sui calculationibus loco dolarii valores quasdam ficticias. Die Martis dolarium Scripsit Stanislaus Tekieli - - 08/09/2009 13h37
. .
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||