|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
OECONOMIA
Circulus vitiosus argentariarum Italiae Ut nuntiant administratores fiscali Italiani, vetustissima argentaria mundi, Banca Monte dei Paschi di Siena, laborat 50 miliardis euronum "pecuniae male creditae". Argentariam hanc, conditam AD 1472 Sienae ab huius urbis magistratibus, non esse solam hac difficultate tactam – omnino pecuniae mutuae, quam reposcere argentariae nequirent, adessse mensis bancariis Italicis 350 miliarda euronum. Quid aequat 20 pro centum partibus omnis pecuniae Italis in fidem datae, dum ultimo ante crisin hypotecariam anno 2008 numerus hic aequabat 5% - quod iam putatur a peritis esse limitem decoctionis. At non dicimus hic de quadam parvula mensa regionali, sed de gigantibus, ut UniCredit, Intesa Sanpaolo atque UBI Banca. Sed maius periculum esse argentariis Italorum permagnam copiam obligationum statalium, quos possideant. Quae obligationes multo viliores fieri possunt, nisi regimen mutet systema fiscale huius terrae, in quo nunc nimis politica at non satis oeconomia valet. Talis autem reformatio verisimiliter populo grata non esset, regimen autem nullo modo odium publicum subire vult. Ita circulus vitiosus fit – iam nunc periti putant solam causam stabilitatis systematis pecuniariae Italorum esse spem negotiatorum, si res re vera ad triarios pervenerint, Europaeam Argentariam Centralem (ECB) cum subsidiis Italis adfuturam (ut nuper fecit ECB erga Hispaniam et Lusitaniam). Alii autem rogant: Quem ad finem Germani solvere pro erroribus aliorum passuri sunt? Scripsit Iconoclastes - - 14/08/2016 17h04 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||