|
|
OECONOMIA
Facebook:
Facebook: lucrum crescit, tituli cadunt
Forum interretiale Facebook sunt qui Graeco-Latine eos
Prosopobiblion nuncupant divulgavit effectus fiscales suos
mensium VII-IX (Iul.-Sept.) 2016 anni. Tertio huius anni
trimestri accepta societatis comparata eidem tempori
praeteriti anni creverunt 59 centesimis partibus usque 6,8
miliarda dolariorum, lucrum autem purum totis 166% (usque 2,4
mld USD)!
- Denuo habuimus bonum trimestre dixit diurnariis
Mark Zuckerberg, creator ac praeses societatis Facebook. Progressus
noster nunc nititur usu scopocinematum (=transmissionum
magnetoscopicarum) in applicationibus nostris necnon
consiliis evolutionis technologicae factis proximorum decem
annorum.
Mirum in modum, nuntiis de lucro ingenti divulgatis, tituli
societatis Facebook in bursa Neoeboracensi graviter pretium
amiserunt. Analytici putant negotiatores timere fieri non posse
ut luctrum tam ingens diu teneatur tempus ergo futurum nolens
volens peius societati fore.
Scripsit Iconoclastes -
- 08/11/2016 01h56
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|