Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Seres nuntiant copiam auri,

Seres nuntiant copiam auri, quam teneant

1.658 tonnae auri habentur in Serico thesauro statali – primum a sex annis nuntiavit Popularis Argentaria Sinarum (PBC). Analytici putant tamen veritatem non dici a Sinensibus, qui habeant saltem dimidiam alteram talem copiam huius metalli pretiosi.

Regimen Pecchinense esse hic in difficili situ: ex una parte volunt monstrare mundo se sat magnam copiam auri habere, ut citius nummus Sericus – yuan – ut quinta moneta fisci SDR accipiatur, quem fiscum esse quasi nummum ficticium, quo utuntur in negotiationibus inter se civitates necnon magnae institutiones monetariae; ceterum SDR basim esse in aestimatione cotidiana pretiorum monetarum omnium terrarum. Nam in futuro tempore volunt magistratus Sinenses yuan fore nummum-aemulum dollarii US-Americanorum. Nunc fisco SDR adsunt nummi: euro, dollarium, yen et libra Britannorum; nonnulli putant etiam hoc anno yuan fieri quintam huius fisci monetam.

Sed eodem momento declarans veram – maiorem quam officialiter declarata – copiam auri, quae in thesauro PBC teneatur, Seres efficere possunt vehementes fluctuationes pretiorum et maiorum nummorum mundi et ipsius auri (cuius pretium deminuit una centesima statim post nuntium PBC de 1.658 tonnis; ita aurum vilissimum factum esse quinque proximorum annorum – venum praebetur nunc 1.131 dollariis per unciam).

Ut putant maior pars analyticorum, veram copiam auri a se habiti dicent Seres aut cum yuan iam nummus fisci SDR fiat, aut numquam.

Alia huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes - - 19/07/2015 00h10



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: