|
|
OECONOMIA
Oeconomia Sinarum stagnat?
Oeconomia Sinarum stagnat?
Oeconomia Sinarum crevit primos tres menses
huius anni passu lentissimo proxime prateritorum sex annorum –
7,0% (ultimos tres menses 2014 anni – 7,3%). Numquam ergo tam
"male" res se Sericae habebant post crisin fiscalem
internationalem annorum 2008-2009, cum primo trimestri 2009 anni
productus nationalis Sinarum crevit "solis" 6,6%.
Peiores opinato sunt quoque effectus mensis
Martii ad mercaturam tenuem spectantes, fabricaturam industrialem
et collocationem pecuniae – haec minima fuit post annum 2000.
Quod maxime tamen vexat nonnullos analyticos, usus energiae
electricae hoc mense decrevit passu 3,7%, maxime ergo ab initio
crisis; at usum energiae putant multi prognosticon optimum esse
rerum in oeconomia futurarum.
Adhuc bene se tenet mercatus aedium (immobiliorum),
crescens primo trimestri 2015 anni passu 8,5%, licet id quoque
incrementum minor sit praeteritis annis comparatum (minumum
scilicet ab anno 2009).
Optime, contra lugubrem statisticam, se
autem habere videtur bursa Shanghaiensis, quae a mense Novembri
– cum regimen Pechinense usuram minuere coepit - aucta est 70
centesimis.
Plura huius auctoris: http://iconoclastes2.blogspot.com/
Scripsit Iconoclastes -
- 12/05/2015 14h37
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|