|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
OECONOMIA
"Bella throni" adiuvant oeconomiam Croatiae Proxime praeterito anno, id est AD 2014, Croatiam visitaverunt maximus numerus peregrinatorum extraneorum – 11,62 miliones, dum anno 2013 – 10,95 mln. Qui peregrinatores emptiones in hac terra fecerunt valoris 7,4 miliardi US-dolariorum – idem ut optimo adhuc omnium anno 2008, ultimo scilicet ante crisin fiscalem. Secundum novissimas aestimationes regiminis, res peregrinatoria generat 17,2% productus domestici huius terrae. Nihilominus, oeconomia Croatiae adhuc valde laborat effectu crisis internationalis et anno 2014 decrevit passu 0,4% (ab inintio autem crisi tots 12%; demum hoc anno, sc. 2015, incrementum parvum oeconomiae primum post annum 2008 exspectatur). Multi putant maiorem numerum peregrinatorum Croatiam in itineribus petentium esse effectum pelliculae serialis "Bella throni" (Game of Thrones) secundum libros Georgii R. R. Martin. Haec pellicula enim magna ex parte in Croatia facitur: in insula Hvar, hortis nationalibus Krka necon in urbibus veteribus Spalatum, Sebenicum et Ragusa – haec imitatur Portum Regis (King's Landing) fabulae Martinianae. Praesertim Ragusa quoque (Croatice Dubrovnik) maximum incrementum visitationum peregrinatorum observat – anno 2014 totis 13 %. Magistratus Ragusae necnon regimen Croatiae sperant pelliculam "Bella throni" – cuius quinta pars modo in lucem edita est – eundem effectum in oeconomia huius terrae habituram ut cinema "Dominus anulorum" (secundum librum Iohanni Ronald Reuel Tolkien) habuit in Nova Zelandia (ibi enim "Dominus anulorum" fabricatus est), ubi annos 2000-2006 numerus peregrinatorum maior factus est quadragenis centesimis (40%). Scripsit iconoclastes2.blogspot.com - - 15/04/2015 22h10 . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||