|
|
OECONOMIA
Petrolei pretium crescit post decretum OPEC
Petrolei pretium crescit post decretum
OPEC
Die Mercurii in conventu Vindobonensi societatis terrarum-exportatricium
petrolei (OPEC) decretum esse - primum ab octo annis -
productionem petrolei ab omnibus sociis OPEC deminutum iri, in
summa 700 milibus doliorum per diem, ad copiam 32,5 milionum
doliorum.
Rebus ita stantibus, pretia petrolei creverunt - e 46,4
dolariis per dolium petrolei generis Brent (Londinensis) die
Mercurii mane, usque hodiernum (die sc. Veneris) 53,5 USD circa
meridiem. Periti tamen putant pretia non posse sat diu
magnopereque crescere, nam nimiam copiam petrolei adesse hodie in
mercatu, quae copia sufficere mundo creditur usque fere finem
2017 anni.
Pretiis crescentibus magis magisque volunt US-Americani
Canadianique petroleum suum fissile (Anglice shale oil)
effodere, quod ad extrahendum difficilior (ergo carior) est quam
naphtha liquida. At petroleum id fissile Americanorum maximus est
aemulator terrarum OPEC. Circulus ergo OPEC-ianis cum pretiis est
vitiosus.
Scripsit Iconoclastes -
- 02/12/2016 12h29
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|