|
|
OECONOMIA
Cui magis Brexitus nocet:
Cui magis Brexitus nocet: Britanniae an Europae?
Cum
ad valores nummorum spectamus, sine dubio Britanniae. Nam libra
erga francum Helvetorum amisit fere 11% pretii ac condicio haec
usque hodie manet; euro autem cecidit coram franco 2%.
Sed
sunt, qui dicant viliorem nummum esse bonum nuntium huius nummi
terrae exportatoribus...
Cum
autem ad fora titulorum spectamus, imago omnino alia est.
Negotiationes maximi momenti Europae (Euro Stoxx 50) decima parte
viliores statim post Brexitum factae sunt, cuius damni dimidiam
tantum partem usque hodie recuperaverunt. Index autem bursae
Londinensis FTSE 100 cecidit post diem Jun. 23 tantum 5% ac hodie
pretia titulorum Britannorum 2,5% altius volant quam modo ante
Brexitum.
Scripsit Iconoclastes -
- 01/07/2016 13h52
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|