Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 18 mensis Junii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA
Bill Gates denuo locupletissimus

Bill Gates denuo locupletissimus

Bill Gates, conditor societatis computatralis Microsoft, denuo factus est divitissimus civis mundi, aestimata re familiari 90 miliardorum dolarium. Novum indicem locupletissimorum hominum mundi publicavit modo agentura Bloomberg.

Hoc anno in indice Bloombergiano Gates superavit Amancionem Ortegam (Hispanum, possessorem negotiationis vestiariae Zara) necnon concivem suum Warrenem Buffet (Berkshire Hathaway), qui varia ex industria lucrum obtinet.

Causam reditus Gates in primum locum indicis non esse activitatem in re computatrali (nam ante 16 abhinc annos abdicavit e munere praesidis Microsoft) sed collocationes pecuniae in alias industrias, negotiationes scilicet Ecolab ac Canadian National Railway Company (Ferrovia Canadiana); quae dederunt ei 31 nova miliarda dol.

Multi autem magis confidunt indici miliardariorum, quem divulgat ephemeris negotiatoria "Forbes". Ubi iam primum Gates divitissimus homo mundi denuo nuncupatus est, sed antea spatio quattuor annorum (2010-13) principatum amisit, superatus a Carlo Slim, Mexicano "barone" telecommunicationis.

In ambobus indicibus 5./6. locum tenet Mark Zuckerberg, conditor societatis Facebook, qui – propter inopinatam Prosopobiblii evolutionem – citissime per scalas indicis escendit ut verus "equus niger" (ut Angli dicunt) curriculi.

Scripsit Iconoclastes - - 25/08/2016 16h44



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.



BREVES Tribunal Indicum actionem conclusit contra duos milites nauticos Salvatore Girone et Massimilano La Torre abhinc novem annos in crimen vocatos, quod duos piscatores necavissent. Italia damnum propinquis resarciet soluta magna summa unius millionis et centum milium euronummorum.
"In regione Aethiopi Tigray, ubi iamdiu bellum obdurat, milia XXXIII puerorum pergraui inedia afficiuntur miliaque CCCL ciuium domo euadere coguntur" Nationum Societas hodie summo dolore pronuntiauit.
Kalendis Iuniis, hoc est hesterno die, scriptor noster Johannes Teresi propter meritum literarium necnon daedalum rei publicae Italicae honorem summum habuit. Hoc summo honore nos omnes ei gratulamur!
Senae, in regione Italica Tuscia, postridie Kalendas Iulias certamen equestre vicorum non efficietur ob periculi contagionem. In incerto manet an cursus mensis Augusti fieri possit.
Saltatrix optima Italica Carola Fracci annos LXXXV nata hodie Mediolani, ubi aeuum suum maxime egit, mortua est. Ipsa saltatricum optima in saeculis habetur Italicis iam ab anno MCMLVIII atque uariis in ciuitatibus scaenas habuit: nam Nouae Eburaci ac Lutetiae optime semper excepta est.


SOCIALIA
SCIENTIAE
SCIENTIAE
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: