Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 17 mensis Junii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OECONOMIA

De incerta re Graeca

- Si Graecia coacta est zonam euronis exire, aliae terrae eam sint secuturae, quod finem esset ipsi huic accociationi dixit Yanis Varoufakis, novus minister rerum fiscalium Graeciae, occasione Italiam visitandi.

Exitum Graecorum secuturae sint, secundum Varoufakis, aliae gentes, quae maxima cum difficultate resolvunt aes alienum iis anno 2010 et postea ab Unione Europaea (imprimis a Germania) praebitum, ut crisin monetariam expugnarent. "Quis erit altera post nos terra eurozonam exitura? Portugalia? At si Italia pecuniam sibi mutuum datam reddere non valebit? Quid tunc?" minatus est Varoufakis in percontatione agenturae televisificae Italorum RAI.

Varoufakis dicit se, suumque regimen sinistrae partis Syriza ministri primarii Alexis Tsipras, nolle aes alienum resolvere secundum adhuc solitum modum, sed vult Argentariam Europaeam Investimentorum (EIB) decies tantum ut solebat terris crisi laborantibus praebituram.

Maximi autem creditores Graeciae annuntiant se velle nihil in adhuc usitato modo calendariove aes alienum resolvendi mutare.

Si nullus consensus inter Greaeciam creditoresque ante finem Februarii fiet, fieri potest ut Graecia sine pecunia relicta sit ad suas obligationes fiscales et externales, et internales pergendas. Tunc decoctura exitusque e zona euronis Greacis immineant.

 

Scripsit Iconoclastes - - 09/02/2015 15h41



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA




BREVES Apud regionem Carnorum horis superioribus terra quatit atque nonnulla ui sysmografos concussit, qui tremorem subscripsere. More Richteriano uis tertia ac dimidia adhibetur: attamen concussiones ualidiores futurae minime putantur,
Lutetiae, coram paucis adstantibus, inter quos sacerdotes, canonici , operarii, in cathedrali Nostra Domina missa celebrata est. Ne area quidem templi ceteris fidelibus patens fuit ut vespertinis precibus interessent.
Mali. Diebus superioribus apud pagum Malensem impetus perfertur atque multi in ipso periere: turba enim armata in incolas displosit scloptetis ac C fere homines interfecit.
Novi Eboraci, in media insula Manhattan ob descensum ad terram male gestum helicopterum in caeliscalpium quinquaginta quattuor tabulata altum procubuit; gubernator periit; incertum est an aliqui vulnerati sint.
Nonnullos post dies ille Praeses Donaldus Trump sua ostentauit de foedere Mexicano, quod his diebus differtur: de migrantibus enim foedus adeptos esse, cuius modis cum migrationes Mexicanas ad Boreoamericae praesidebunt tum uectigalia Mexicana Boreoamericanis rebus remouebuntur.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: