|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Mater gorilla curat puerum ante decem dies natum in therotropheo Taronga urbis Australianae Sydney.
Mulierem in via urbis capitalis Ossetiae Meridionalis, Tshinvali, ambulantem videmus spectantes per foramina in pariete domus facta sclopetatione inter milites Georgianos et Russos.
Litora Sinus Mexicani petit nunc cyclo Gustav, quem hic videmus in photographemate a satellite ante nonnullas dies facto, cum ille ad Iamaicam appropinquabat. Scripsit ANL - 31/08/2008 23h07
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||