|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Quae maxime arbores aeris tutelam adiuuant, haec in orbis parte Australi iacent: cum enim illae arborum siluae conseruentur, aer salutari ui luitur. Sicut tamen et in terris Australiensibus euenit, illis in Brasiliensibus incendia lucos innumeros uastauerunt: nam incendiorum moles anno MMXIX superioris anni frequentiam ter praestauit, quod non modo in aeris re, sed feris quoque summo damno fuit. Amazonica igitur silua ex caeli templis satellitibus identidem spectatur atque speculatores sapientesque innumeri loca siluestria tuentur, ne flammarum uis bestiis omnibus neci sit, quae summa in toto orbe uarietate ibi uitam agunt. Incendia Brasiliensia siccitas ferox saepe suscitat, quae tamen flammorum deflagrationem non sola micat: sicut Obseruatores Pantalici, qui ex illa “Pantanal” silua nominantur, praedixerunt, multi sunt scelerati, quorum incendia exardescunt; pars incendiorum maxima ab hominibus haud siccitate efficitur. Brasiliensis enim praeses Bolsonaro contra legem mercatoribus agricolisque ditissimis sponte sua in siluis potestatem concessit, ut totius orbis spiritum delerent. Scripsit Andreas Nouocomensis - 28/07/2020 23h28 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||