Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 13 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

DE COMITIORUM PHILIPPINORUM COLORIBUS DEQUE NOVO DUCE

Die nono mensis Maii proximi comitia in Insulis Philippinis totis habita sunt, quibus –praeter dimidiam senatorum partem, ceteros legatos populares, praefectos urbium atque municipiorum aliosque moderatores locales– praeses et praeses vicarius earundem Insularum in sex annos electi sunt. Pridie Kalendas Iulias novus praeses magistratum iureiurando dato iniit una cum nova praeside vicaria.

Novellus praeses plus quam dimidiam assecutus suffragiorum partem est Ferdinandus Marcos iunior, filius Ferdinandi illius Marcos qui viginti per annos praeses, sive potius mox tyrannus, has Insulas Asiaticas rexit donec anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto a populo de praesidatu deiectus est paucosque post annos est exsul mortuus; qui praeterea dicitur ingentes divitias per fas et per nefas cumulavisse sed etiam magna opera publica Fundo Monetario Internationali et Argentaria Mundana adiuvantibus perfecisse, quod aes alienum publicum a Philippinis solvendum valde auxit. Ferdinandus autem iunior, Bongbong cognominatus, periclitatus nunc est ex candidatorum indice expungi propter fraudationem fiscalem qua tributa solvere diu vitavit et de qua est pluries mentitus. Cum primum exitus comitiorum praesidalium vulgatus est, reclamationes aliquot per dies et in viis et per retia socialia sunt protractae necnon falsae suspiciones ortae fraudibus comitia funditus adulterata esse. Candidaturam suam promovit Ferdinandus iunior in societate cum Sara Duterte Carpio, filia Roderici Duterte, antecessoris sui proximi, quae praeses vicaria creata est. In populo ambiendo diurnariorum percontationes evitare curavit Ferdinandus iunior praeiudicatas adversus se opiniones allegans resurrectionemque Insularum Philippinarum pestilentia coronaria sopita sub se futuram praedixit. Colorem vero rubrum quasi symbolum sibi elegit, cum factionem patris facile memorare posset; Sara autem viridi colore optavit se indui ad munus praesidis vicarii petendum.

Secundum locum consecuta est duodetriginta prope centesimas suffragiorum partes sibi conciliando Maria Alienora Gerona Robredo (saepius Leni familiariter appellata quam Maria Leonor, quod est praenomen eius officiale), praeses vicaria Insularum Philippinarum sex per annos usque ad hos dies, causidica, vidua Iesse Robredo illius, Factionis Liberalis, qui minister regiminis Philippinici fuit et propter calamitosum casum aerium (parvo aeronavigio enim vehebatur) mortem obiit. Alienora (sic eam brevitatis causa vocabimus), quamquam Factionis Liberalis ductrix, “independens” candidata hisce comitiis maluit esse liberumque igitur ei fuit colori flavo, seu potius solari, Liberalium proprio ad indolem ac teneritudinem femineam exprimendam roseum praeferre, quam ob rem mensibus comitia antecedentibus in publicum roseis vestibus induta saepe prodiit; quod tamen non est debilitatis signum, sed aliquid potius illam systematis politici iuridicique corrupti significans reiectionem, quam liberales Philippinenses iam diu praedicant, necnon illius violentae impunitatis quae sub Roderico Duterte regnavit. Etsi non valuit Alienora democraticos liberales coniungere ut iuniori Marcos una reniterentur victoriamque reportarent, non desunt terrae quae his in comitiis magis ei faverint quam Marcos iuniori, quas inter sunt regio Bicolana, ex qua Leni nostra est oriunda, provincia Insulae Nigrorum Occidua, pleraque insula Panaya Borealisque atque Orientalis Samar. Multa centena quoque sacerdotum catholicorum in postrema potissimum ambitione de Alienorae candidatu praeconium fecerunt et una cum plus duobus milibus gregum voluntariorum motum quendam “roseum” suscitaverunt. Institutorum democraticorum defensores sperant fore ut huiusmodi fautores oppositioni politicae operam navare non desinant.

Magna pars eorum qui in his comitiis suffragium tulerunt post annum MCMLXXXVI aut paulo ante nati sunt, quo anno –ut supra dictum est– Ferdinandi Marcos tyrannis finita est. Non meminerant igitur illi iuvenes annorum quibus sub obtentu bellatorum communisticorum et islamicorum oppugnandorum lex militaris in Philippinis Insulis viguit et cum ea occidiones, cruciatus, barbaries; neque historiam bene didicerant. Haud raro igitur mendaciis per aëra diffusis ducti in suffragio ferendo levitate usi sunt, quod Marcos iuniorem iuvit. Adde quod dynastiae familiares Philippinis valde placent (sicut domorum Marcos, Aquino, Duterte; quae inter maximas sunt quantum ad totam civitatem attinet), quo fit ut propensiores sint ad moderatorum pristinorum liberis nepotibusque suffragandum. Oportuit ergo ut quis e domo Aquino his comitiis Ferdinando Marcos iuniori adversaretur; nam Corazón Aquino (Cory a vulgo appellata), quae Ferdinando Marcos per motum populi abhinc sex et triginta annos expulso postquam oppositionem contra eundem Marcos viro fortissimo viduata duxerat Philippinorum praeses facta est, animos permultorum Philippinorum defuncta etiamnunc permovet. Filia tamen eius Christina (vulgo Kris) Aquino, quae sola prope ad opus idonea in domo Aquino restat, actrix potius in scaenis cinematographicis fabulatrixque in spectaculis televisificis est quam mulier in re publica versata, neque ad rem publicam accedere gestit. Nunc vero Maria Alienora Robredo una manet in qua oppositio contra gubernationem Marcosianam nitatur, dummodo ne roseus color marcescat. Domus Marcos autem et domus Duterte, ambitiosae ambae atque ad despotismum pronae, cum iunctae nunc sint propter commoda mutua e coniunctione manantia, facile in futuro proximo aut remoto inter se confligent. Utrum hoc opportunitatem verae democratiae magis praebeat an nationi periculum nescitur.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 04/07/2022 22h25



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: