|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
PRAESES VIRO ARREPTUS
Boreoamerica. Die II mense Octobri Donaldus Trump Praeses Foederatorum Americae Civitatium, cum pridie ille Hopem Hicks viatricem suam viro arreptam vulgaverit, nunc in Aedibus Albis secludetur, quia cofirmatus est, et ipsum et Melaniam uxorem suam in morbum coronarium incidisse.
Quamvis praesidis medicus eodem die nuntiavit, praesidem uxoremque eo tempore bene valere illumque, cum consilio sese domi contineret dum convalesceret, muneribus continenter functurum, praeses verum tamen coactus est ut nonullas contiones apud fautores habituras sustulerit.
Quod aegrum ei ferendum, nam eum arripuit morbus non modo unum ante mensem quam comitia praesidi creando habebuntur, in quibus Josephus Biden sibi summum honorem petet, sed etiam duos post dies quam disputatio televisifica inter duos magistratus competitores habita, cuius victor, cum inter se aemuli ira incensi vehementer contendissent, ex opinione plerorumque civium a emistro Boreoamericano “CBS” rogatorum, Biden habebatur.
Nec Biden competitor nec Michael Pence praeses vicarius adhuc viro infecti sunt.
Apud medicos cum constet quo vel seniorem vel crassiorem esse aegrum, eo molestius morbum coronarium sustinere, licet Trump sit homo aetate provectior (LXXIV enim annos natus est) et corpore pinguior, interpres tamen Marcus Meadows hodie dixit eum nihil morbi nisi mitia indicia adhuc praebuisse.
Nonnulli principes gentium, apud quos et Boris Iohnson primarius Britanniae minister (qui ipse hoc anno afflictus eodem morbo est) et Narendra Modi primarius Indiae minister et Beniamin Netanyahu primarius Israelis minister reperiuntur, pronuntiaverunt sese exoptare ut Trump et Melania uxor quam celerrime ex morbo convalescant.
d.II m.Oct. a. MMXX Scripsit Rufus Britannicus - 06/10/2020 10h46 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||