|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
01. Dezember 2021 Thomas Mertens, praepositus Commissionis Vaccinandi Continuae (STIKO), dixit se propter datorum absentiam hōc tempore nondum curaturum fuisse, ut contra coronam vaccinarentur parvuli sui proprii. Hoc dixit a diurnario Actorum Diurnorum Communium Francofurtensium (FAZ, in editione diei Iovis) rogatus. Mertens dixit praeter data disquisitionis vaccini permittendi „omnino nulla data“ esse, e quibus appareret, quatenus vaccinum toleraretur a parvulis, quorum aetas esset inter quinque et undecim annorum. Disquisitionibus usque nunc publicatis patēre vix aliquid certi praedici posse de noxiis detrimentisve vaccinatoriis spatio temporis longiore orientibus. Eo ipso quod infectiones coronariae in infantibus plerumque evaderent innocenter, oportere, ut medici quam certissimē scirent vaccinationem ab illis continuo bene tolerari. STIKOni nunc diiudicandum esse, uter effectus parvulos vaccinandi maioris esset faciendus: morbi coronarii mitigatio an noxius effectus secundarius. Affectum animorum populi politicorumque variabilem non posse haberi pro normā, quā STIKO diiudicaret, num vaccinatio parvulorum commendaretur. Agentura medicamentorum Europaea vaccinum parvulorum nuntio acido ribonucleinico (m-RNA) instructum medio iam mense Novembri permiserat. Iohannes (Jens) Spahn minister valetudinis (qui est factionis christiano-democraticae) die Mercurii dixit hoc vaccinum iam d.13. m. Dec. allatum iri civitatibus Unionis Europaeae. Scripsit Michael Mross et Immanuel Voltarius - 06/12/2021 12h35 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||