Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 12 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

IN AERIPORTU TAMQUAM IN DOMO… VEL POTIUS IN CARCERE

Iterum atque iterum decenniorum transcursu fit ut quis varias ob causas in aeriportu satis diu habitet, modo ad liberiorem vitam adipiscendam, interdum ad opiniones vel querelas suas vulgandas, nonnumquam ad ius asyli fruendi impetrandum, saepius tamen id accidit quia peregrinator persona ingrata est in terra in quam ire cupit aut ob rationem grapheocraticorum impedimentorum, quibus profector implexus invenitur; ceterum sunt quaedam necessaria ut cuilibet homini iter aerium suscipere liceat, imprimis validum syngraphum permissionesque postulatas ostendere posse necnon documentum vectorium. Ii omnes vero qui in aeriportu quovis quacumque de causa diu sint commorati facile pelliculam cinematographicam in mentem revocant Stephano Spielberg moderatore confectam annoque bismillesimo quarto editam, quae Anglice inscribitur “The Terminal” (lingua nostra fere “statio terminalis”), quae est de viro Slavico qui multos menses in aeriportu internationali Novoeboracensi inclusus dies noctesque manet, cum neque aream aeriportus transitoriam internationalem linquere Civitatesque Americae Foederatas ingredi ei liceat neque in patriam suam bello civili subito perculsam reverti.

His autem mensibus iuveni Estoniensi sex et triginta annorum, ut accepi, evenit ut centum decem dies in maximo aeriportu Manilensi degeret, videlicet in aeriportu internationali qui a Benigno (Ninoy) Aquino nomen traxit, cum propter pestem coronariam grassantem volatus aeronautici aboliti essent eodem ipso die quo ille Manilam pervenit, vicesimo scilicet mensis Martii, dum Bangkokio, e capite Thailandiae, Caebuam per Manilam transiens iter faciebat. Numquam huc Caebuam, ad quam Magellanus et eius nautae abhinc annis prope quingentis naves appulerunt, peregrinator noster Estoniensis, Romanus Trofimov nomine, vero pervenit, cum permissiones in terra Philippinica commorandi valetudinis publicae causa illo die non iam concederentur. Mox vehiculorum aeriorum morae obstacula grapheocratica –quae etiam chartocratica sale leporeque addito dicere possumus– ei ita adiecta sunt ut haud ante septimum Iulii diem domum redire potuerit. Non autem syngrapho officiali Estoniensi praeditus erat Romanus Trofimov, sed syngrapho qui cinereus dicitur (nempe cinerei est coloris), qui eis datur qui in Estonia domicilium quidem habent, sed non pleno iure (saepe quod Russicae sint originis) inter cives Estonienses sunt numerandi. Ei in aeriportu commoranti mense Aprili ineunte nihilominus consulis Estoniensis interventu commodatum est parvulum cubiculum lectulo instructum, postquam primis fere duodecim mansionis suae diebus in areae communis pavimento cubuerat, matta sola fortasse interposita, aut in sedilibus metallicis. Dein praeter cibum cotidianum penicillus dentarius, dentifricium, viles soleae, smegma capillare, manutergium nonnihilque xylini ei item data sunt. Non satis bene tamen, etiam cubiculo occupato, se Romanus habebat, cum valetudine non bona iam antea uteretur.

Ut de temporibus nostris ac de re praesenti absolvam, hoc breviter adiciam: Trofimov non esse solum hominem Europaeum qui propter luis coronariae diffusionem haud paucas septimanas in aeriportu Asiatico egerit; nam viator Edgardus Ziebat quoque, Germanus genere, in portu aerio internationali Delliensi –in India nempe septentrionali– a die duodevicesimo mensis Martii usque ad duodecimum mansit Maii, quo die vehiculum Amstelodamum versus volaturum conscendit.

Ceterum quoad fabulam Spielbergianam de statione aeronautica terminali cuius feci supra mentionem, ut verum dicam, vita et fictio cinematographica inter se imitari videntur, cum Spielberg materiem sit nactus ex rebus gestis viri cuiusdam Persici Bretanophili qui primam stationem terminalem aeriportus Parisiaci Carolo de Gaulle dicati duodeviginti per annos incoluit, videlicet Domini (“Sir”) Alfredi Mehran, ut ipsi placet, cui verum nomen Mehran Karimi Nasseri esse satis constat. De vita sua in “The Terminal Man” (Latine “stationis terminalis vir”) Mehran scripsit, qui liber est anno MMIV foras datus et aliquid famae eius addidit. Duos post annos valetudinis causa aeriportum –in quo belle, vel saltem sibi apte, res suas disposuerat– reliquit ut in nosocomium reciperetur. In Britanniam sane se conferre cupiebat, sed etiamnunc Lutetiae Parisiorum –ut videtur– in domo consociationis cuiusdam caritativae degit.

Quantum ad me attinet, numquam in aeriportu diem integrum transegi neque volatuum aeronauticorum suspensio mense Martio huius anni passim facta ullo in portu aerio me deprehendit; si tamen, quavis de causa, in aeriportu mihi habitandum esset, propter eius amoenitates et commoditates ex portibus aeronauticis in quibus pedem saltem semel posuerim aeriportum deligerem in suburbio Changi civitatis Singapurensis positum. Scio sane nullum in orbe terrarum aeriportum etiam sollertissimo cuique locum aptum esse ad bene ac salubriter vivendum, quamquam multa nova et mira huiusmodi in locis fieri possunt, praeter odiosa et molesta, ut videre nobis licet in spectaculo Spielbergiano quod hac in pagina plus semel tetigi, in quo nempe persona princeps –cuius partes agit Thomas Hanks, histrio celeberrimus– variis modis satagit ut vita sua in aeriportu invite protracta quam maxime “normalis” evadat. Exercitia vero humanitatis sunt –ut mihi inexperto videtur– et in aeriportu vivere et in aeriportu viventi occurrere, ut sciamus haud semper iuxta normas consuetas vitam hominum agi, cum tamen semper ex ea aliquid discere liceat.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 25/08/2020 18h35



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: