Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 23 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

MONS PAEKTU

Tempore quo itinerandi libertates cohibentur atque in habitaculis suis aut intra vicinitatem multis in orbis plagis, ne pestilentiae noxa amplius diffundatur, plerumque se homines continent, facile in animos multorum quodammodo doctorum opus Boccaccianum (a scriptore scilicet Tusco Ioanne Boccaccio saeculo quarto decimo exaratum) revocatur quod Decameron inscribitur. Sicut enim in Decamerone legimus utriusque sexus adulescentes pestilentiosa tempestate in unum convenientes fabularum narrationibus sese oblectasse, ita his diebus saepe commorantur in eisdem aedibus propinqui et necessarii ad morbi ferociam effugiendam; qui fortasse, etiam si non fabulas eo modo narrabunt quo in Decamerone id fieri est notum, pelliculas cinematographicas saltem aliaque scaenica per televisorium, ut hodie assolet, spectabunt. Tale aliquid mihi recens in terra Asiatica versanti accidit, cum domo quadam prope inclusus cum sociis spectaculorum cinematographicorum visioni, inter alia haud minimi momenti, frequenter deditis ad contagia pestis coronariae vitanda habitarem.

Accidit igitur quodam temporis segregationis –sive quadragenae, ut dicitur– die, vespere facto, ut sodalibus meis domesticis, coinquilinis sane, domestice me adiungerem in pellicula fruenda Coreano plerumque sermone duobus viris Coreanis Meridianis (videlicet Lee Hae-jun et Kim Byung-seo) moderantibus confecta necnon anno bismillesimo undevicesimo exeunte in Corea Meridiana theatrorum cinematographicorum frequentatoribus spectanda primum data. Hoc spectaculum cinematographicum ad genus pellicularum calamitosarum pertinet, nam fabula eius talis est ut igniferae montis Paektu eruptiones, in confinio Sinarum et Coreae Septentrionalis positi, terrae motuum violentissimorum et in Corea Boreali et in Corea Australi fiant causa: subito altissima aedificia etiam Seuli, in capite Coreae Meridianae, magnis cum vastationibus corruunt, immanes fluctus a mari insurgunt terrasque invadunt, pontes undarum vi destruuntur. Placere videtur hoc pellicularum cinematographicarum genus permultis spectatoribus et Asiaticis et non Asiaticis, nam avocamentum animi purgativum (quod Graeci catharticon vocant) praebet quod aliquid grave tragicumque prae se ferat, sed nonnumquam etiam nonnihil nugarum in ostentatione nimia immanitatis, quae, nescio quo pacto, animorum motus excitat. Haud multum forsitan illis in imaginibus contineri non paucis viris feminisque primo obtutu videatur quod ad humanitatem, qualem litteris atque arte colere solemus, animos informare valeat; aliud tamen –ut inveni– in spectaculo cinematographico de quo hic sermocinor relatu est dignum, quod spectaculum, cui vero iniunctus est titulus Anglicus “Ashfall” (“cinerum casus”), 백두산 (“Baekdusan”, mons Baekdu sive Paektu) originaliter ac Coreane inscribitur.

Mons Paektu, gentibus circum eum habitantibus sacer, locus est magni momenti in mythologia historiaque Coreana, a quo prima domus regnatrix Coreana dicitur esse oriunda. Monet quidem locus ille de diuturnissimis rebus gestis vicissitudinibusque necnon de splendidis antiquitatibus populi Coreani, quae natio numquam una non fuit etsi aliquando in varia regna divisa, etsi aliquando gentibus exteris, utputa Mongolicis vel Iaponicis, subiecta. Mons Paektu, sive potius simulacrum eius inornate delineatum, in Coreae Septentrionalis insigni ostenditur; in hymnis autem nationalibus et Coreae Borealis et Coreae Australis de eodem monte fit mentio. Ceterum inter Bellum Coreanum, medio saeculo proxime praeterito gestum, vexillum suae terrae in Paektu monte figere signum erat Coreanis Meridianis gloriae ac victoriae, cum hic mons, lacu in summitate ornatus, quasi vertex sit totius Paeninsulae Coreensis.

In pellicula igitur de qua nunc est sermo, quae iure meritoque a nonnullis criticis epica est appellata, mons Paektu vi sua destructiva non obstante, immo –ut per paradoxon dicamus– propter eam, symbolum unitatis denuo fit ambarum “Corearum” hodiernarum, quae ad eum quasi ad redintegrationis principium spectant. Non vacat hic, neque oportet, per singula spectaculum narrare; prope in postrema pellicula tandem –hoc dicere cupio– (ID QUOD USQUE AD FINEM PARAGRAPHI HUIUS SEQUITUR NE LEGATIS VOS ADMONEO, SI DE FABULAE EXITU INSCII REMANERE VELITIS) expeditione periculosissima facta Coreani omnes, Aquilonares non minus quam Australes, salvi fiunt, dum physici cuiusdam doctrina a dubio contemptuque factis vindicatur eiusdemque physici seu naturalis historiae professoris consilium aptum esse apparet, displosione immani apud montis ignivomi fauces in loco profundissimo facta, ad mortiferum montem sedandum calamitatemque compescendam. Paternitatis humanae quoque pondus fabula inter haec tangit.

Anno bismillesimo vicesimo, cum ars cinematographica et technologia ei propria tantum progressa sit ut artificia vix credibilia illusionem spectatoribus praebeant verae immensae calamitatis (quae –obiter dicatur– nostris temporibus magis magisque verisimilis ac possibilis esse videtur), ad res gestas, immo ad mython, ut respiciamus necessitate cogimur, sicut e pellicula hic tractata patet. Temporibus his, quae tempora quidem sunt effectuum opticorum mechanicorumque, quos “speciales” rei cinematographicae periti appellant, quae tempora etiam sunt displosionum vehementissimarum uranii ope factarum atque speculatorum in patria sua provehenda immisericordium, quae tempora denique sunt influxuum politico-oeconomicorum, subdolorum aut manifestorum, praepotentium civitatum, signum cuiusdam rei, saltem hominibus Coreanis, remanet mons Paektu ultra mundum physicum sitae, quae ad conscientiam sui, ad valores, ad identitatem –ut voce Medii Aevi adhibita hodie vocatur– attinet. Mython vero, religionem, antiquitatis inquisitionem communionisque valores fugere, ex quacumque orbis terrae parte oriundi sumus, nobis non licet, nisi forte, in effectuum materialium fruitione et timore toti demersi, qui simus oblivisci velimus calamitatumque inevitabilium significationem amittere.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 23/06/2020 09h59



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: