|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Pueri Indi celebrant victoriam Olympicam pugilis Vijender Kumar, qui nomisma aereum pro patria expugnavit.
Ultima agmina Russorum relinquere dicuntur viam Georgianam urbem Gori cum capite terrae, Tbilisi, iungentem.
Hi tamen currus loricati in media Georgia manent, neque mox hanc terram relicturae vero videntur.
Equites Arabiae Saudicae, Iordaniae et Aegypti adsunt cursurae annuali camelorum in loco deserto habitae ad Wadi Rum in Iordania.
Partem tigridis Sumatranae agit actuosus Ordinis Internationalis Naturae Tuendae (WWF), ut animas hominum advertat ad sortem huius animalis, cui exstinctio immineat - iam minores 400 tales tigrides remanent.
Ecce photographema mirabile Pecchini factum birotistarum in agone BMX per aerem volantium.
Scripsit ANL - 26/08/2008 09h47
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||